Tóth Tünde:

BALASSI ÉS A NEOLATIN SZERELMI KÖLTÉSZET

Tartalomjegyzék
5. melléklet
Beza
Praefatio poeticája

PRAEFATIO POETICA

in Psalmum davidis quinquagesimumprimum

Sylva IIII.445

FORTE pererratis caelo terráque maríque,
Ales Amor, (daemon, quo non est certior ullus
Mortales pulchri falsa sub imagine mentes
Fallere, lethalíque animos afflare veneno)
Invisae sacras Iudaeae callidus urbes
Venerat( et iam tum magno molimine regem
Fundantem intuitus Solymas feliciter arces:
Progeniémque memor Iessaeo ex sanguine duci
Venturam Satanae excidio, Satanaeque ministris,
Méne, (ait) a prima qui victor origine mundi
His homines domui telis, horrendáque seclo
Diluvia invexi (laus est haec nostra) priori:
Cui Ninon, ingentemque incesta Semiramis urbem
Sacravit, nostras testantia moenia vires:
Cui Sodome versa in cineres, ambustáque longe
In tenues abiit regio vicina favillas:
Quo duce mille furens armavit Graecia naves,
Et nunc Troia novem iacet oppugnata per annos:
Qui prius indomitum (quid non mihi foemina praestat?
Sampsonem insano fregi meretricis amore:
Iessiadae unius non posse abrumpere coepta,
Divinísque procul curis avertere mentem?
Dixerat iratus, pharetraque accinctus et arcu,
Tandem ad Bersabes convertit lumina vultus,
Bersabes, qua non formosior altera cunctas
Isacidum populos inter numerata puellas,
Sed coniuncta viro, et mater iam digna videri.
Et mox tam raras mortali in corpore dotes
Miratus, patulae radiantem frontis honorem,
Purpureásque genas, pulchri et discrimina nasi,
Os roseum, et flavos per eburnea colla capillos,
Marmoreúque sinum, porrectáque brachia longe,
Et teretes digitos: Me vero ludere in istis
Fas oculis, (inquit) iuvat hinc vibrare sagittas.
Este procul tela et pharetrae: nanque ista ministrant
Lumina tela mihi, lunatáque porrigit arcum
Vmbra supercilij. hinc regum Mavortia corda,
Fallor ego, aut infans olim vicisse Cupido
Credar, et haec varias spargetur fama446 per urbes.
Sic ait: et subito pharetráque arcúque relictis,
Aëreum indutus corpus (mirabile dictu)
Callidus affectans formosam hinc inde puellam,
Observat tacitus furtim: tandémque repertis
Sere oculis infert, claróque in lumine condit.
Illa deum sensit venientem, et laeta recepto
Hospite, nil praeter Veneris iam cogitat artes.
Omnibus arridet, pulchrae sibi conscia formae:
Nunc sinit extrema crispantes fronte capillos
Ludere, nunc varia discriminat arte vagantes:
Iam celare sinum simulat, mammásque coercet,
Et superobiectat tenuis velamina telae:
Iam cunctas ostentat opes, collóque superba
Nudato, pulchra mentitur imagine divam.
Interdum excultis illi qui stabat in hortis
Marmoreo insignis labro atque perennibus undis
Fonte lavat, celerésque oculis iaculantur amores.
Hanc igitur casu, vitreo tum fonte lavantem,
Nescio quid meditans sublimi David ab arce
Conspexit, vir nec cuiquam pietate secundus,
Nec quoquam inferior vates, seu fundere dulce
Ore melos, digitis seu tangere plectra iuvaret.
Quid non audet amor? regis doctíque piíque
Protinus excusso violavit lumina telo:
At pavidus tanto caligat lumine David.
Ecce irrumpit Amor dominus, sparsísque veneno
Sensibus, humenti mox calfacit ossa calore,
Atque imo tandem infligit sub pectore vulnus:
Mens quoque victa labat, flammísque oppressa fatiscit.
Ipse sui oblitus caecas sub pectore flammas
David alit, nec iam quaerit sese quibus artibus ipse
Asserat: hoc unum noctúque diúque labore
Sollicitus voluit magno, qua callidus arte
Efficiat forma ut tandem potiatur amata.
Quid faciat? blandis adiungit munera dictis.
Paret Bersabe, tantóque autore peracta
Culpa placet: tumido sic est mox addita ventri
Sarcina. sed nondum David sua gaudia credit
Plena satis. res ipsa placet, criménque probatur:
At metuit famam, dicíque recusat adulter.
Adde onus ignaro conceptum coniuge, quippe
Forte aberat longe Vrias, et tempore in illo
Pro patriae afflictae rebus, populíque salute
Tractabat gladios miles. revocatur in urbem
Principis imperio: paret, castríque relictis
Iussus adest. Illum nec formosissima coniux,
Nec nati traxere domum, sed principis aulam
Ingreditur properans. simulato plurima vultu
Inquirit David, quam tandem exercitus urbem
Obsideat, quibus inclusus sit moenibus hostis,
Eventu quónam pugnatum. singula pandit
Ille, nec infoelix novit quam dira parentur.
Quippe, licet mensa exceptum, vinóque madentem,
Coniugis ut sprevisse thoros, auláque manere
Assiduum vidit David, iam censet apertum
Omne scelus, iam facta palam sua crimina credit.
Vis igitur, sed tecta, placet: capitíque parantur
Coniugis insidiae. quid non audetis amantes?
Iam nil iura valent, nil magni iussa Tonantis,
Expertúsque Deus toties. iam victus amore
Ipse odit sese. O semper nocitura voluptas,
Vt transversa rapis mortalia pectora tecum!
Nox erat, et late carpebant omnia somnos:
At vigil insano fraudes in pectore David
Mille parat: calamum tandem poscítque tabellas,
Et se de patriae rebus dum scribere multa
Versutus simulat, versa in contraria mente,
Imperat ut pugnae statuatur in ordine primus
Vrias, primúsque ruat moriturus in hostes.
Ergo ut prima dedit venientis signa diei
Lucifer, Uriam mox in sua Castra reverti
Rex iubet, in scriptásque duci perferre tabellas.
Laetus at ille volat, nec se sua fata tenere
Clausa manu novit: tandémque in fronte locatus,
Imeritam infelix petijt per vulnera mortem.
Haec Pater omnipotens ex alto singula caelo
Cernebat, iam tum iratus, quum cedere foedi
Imperio insanum regem spectaret Amoris.
Vt vero insontem cecidisse agnovit amicum,
Et fuso hostiles gladios tinxisse cruore,
Tum demum infremuit totus, vulúmque serenum
Iratus posuit: tremuerunt omnia late,
Terribilíque procul sonuerunt astra fragore.
Protinus exorto compleri murmure caelum
Turbato coepit Domino: veniúntque frequentes
Aligeri fratres, quae tanti causa tumultus
Inter se rogitant trepidi, quae litis origo,
Quos haec ira notet: num totas fulmine terras
Perdere forte paret, num caeli extrudere cives,
Aut priscum revocare chaos. quippe affore tempus
Audierant, ipsos olim quo verteret orbes
Caelorum, et totum flammis misceret olympum.
Caelorum in medio, qua se super omnia tollit
Sublimis moles mundum complexa rotundum,
Stat thronus et gemmis totus conflatus et avro:
Hîc superum residet Princeps, hinc singula cernens
Temperat aeterno componítque omnia nutu.
Hunc geminae circum dicuntur stare sorores,
Iustitia, et placido lenis Clementia vultu.
Altera districto cunctis velut ense minatur,
Turbatísque oculis testatur pectoris iras:
Altera blanditúrque oculis, similísque precanti
Vertere commoti memoratur numinis iras.
Huc igitur postquam convenere undique divi,
Tum Pater iratus, Quaenam haec dementia? quaenam
Improbitas, (inquit) nostrum contemnere numen
Mortales audere viros, et pectore ferri
Indomito autorem contra? quid plurima fando
Commemorem? terraéque datas totius habenas,
Et maris imperium, liquidóque volantia caelo?
Mentem ego divinam tribui, quae libera mortem
Despiceret, quae me, quae caeli edisceret orbes.
Hoc cunctis commune bonum. quid propria natis
Commoda nunc referam toties concessa Iacobi?
Vos meministis enim regis contusa superbi
Pectora, vos medio incendentes aequore turmas,
Deletásque acies scitis, partósque triumphos.
Scitis ut in terra summo descendere caelo
Sustinui, ut leges illis et iura tuendae
Sancirem vitae: nostri quoque testis amoris
Sol erit, a sueto vetitus descendere cursu:
Et scissae Iordanis aquae, sonitúque tubarum
Captae urbes, pulsíque sua ditione tyranni.
Haec illis sigitur tribui. quid maxima vero
Tot bona commemorem Iessaeo praestita vati?
Illi ego pastori memini tribuisse coronam,
Ereptóque pedo sceptrum donare ferendum:
Quinetiam vasto memini eripuisse giganti:
Quúmque graves urgere minas odiúmque Saiilis
Sensissem, tutum ipse dei (miseratus egentis)
Exilium, et placida florentia regna quete.
Nunc tamen antiquos mores imitatus avorum,
Oblitúsque mei, nec caeli spernere leges,
Nec crudele scelus sceleri iunxisse veretur.
Hinc leges, hinc iura iacent violata sacrati
Conugij, hinc noster non digna morte peremptus
Vindictampetit Vrias. nunc ergo superbum
Vlciscar regis pectus, populúmque ferocem
Delebo iratus, nostri monimenta doloris.
Desierat, toto exoritur quum murmur olympo.
Protinus at moesto assurgens Clementia vultu,
Conqueritur lacrymans. nec enim, si plectere dignis
Suppliciis hominis placeat, iam fulmina posse
Sufficere, aut animas deinceps captura nocentes
Tartara, desertum fore mox sine civibus orbem.
Frustra igitur toties miseris mortalibus olim
Est promissa salus? nec crescere virga sinetur
Expectata pijs? sua sunt stata tempora poenae,
Integra quum mundi petitura est machina flammis.
Ne, Genitor, ne te cudelem nomine dici
Quaeso sinas: tua nota satis sunt numina mundo.
At si poena placet, si res tam saeva probatur,
Hoc unum rogito supplex, hoc pectore toto
Flagito, fas sit sceleris monuisse peracti
Davidem: feret ille preces, tandémque furore
Deposito. scelus hoc illi noxámque remittes.
Vix bene desierat mitis Clementia blandas
Ferre preces, quum deposita Pater optimus ira,
Conceptum penitus dilabi corde calorem
Sensit, et haec tandem sedato pectore fatur,
At miseros servare iuvat. Sic fatus, abire
Aligerum mandat selectum ex ordine fratrum
Caesarie insigni iuvenem, cui candida circum
Ludebat stola longa pedes, variaéque micabant
Distinctae veluti gemmis rutilantibus alae:
Qualis ab Eoo vehitur (mortalia rebus
Si fas aethereis componere) psittacus orbe,
Aut nubes inter qualis nitet iris aquosas.
Hunc igitur propere Solymorum invisere terras
Imperat Omnipotens, vatíque aperire Nathani
Et scelera et scelerum autorem: quem sedulus ipse
Arguat, et meritum ostentans pro talibus ausis
Supplicium, culpam cogat criménque fateri.
Nec mora: iussus adest, primóque a limine regem
Compellans vates, Salve rex, (inquit) et audi
Quid sceleris media ecce recens evenerit urbe.
Ecce, fuit pecoris quidam ditissimus unus,
Et pecoris quidam contra pauperrimus unus:
Illi mille greges, ovis huic tantum unica, verum
Chara fuit, primis parvam quam eduxerat annis,
Et mensa et pariter lecto dignatus eodem.
Ille adventantentem casu excepturus amicum,
(Proh facinus) bubúsque suis ovibúsque pepercit,
At miseram arripiens vicini pauperis, eheu,
O rex, mactavit saevus coxítque bidentem.
David ad haec animo graviter commotus, At (inquit)
Sic faveat dextrum mihi numen, ut iste cruentas
Dignus qui proprio pendat vel sanguine poenas,
Pauperis octuplici pensabit foenore damnum.
Haec ille, intuitus torvo quem lumine vates
Ergo (ait) infelix, audi quid numinis ira
Nuntiet. regum rex indignissime, téne
Tam subito oblitum quanto te evexit honore
Cunctipotens, inopem mediísque ab ovilibus olim
Acceptum, et saevi toties totiésque leonis
Faucibus ereptum, solij quum sede locaret,
Sacrarétque isto tantum diademate regem?
Tén' miserum tali pollutum caede, quietem
Ducere, quem ad poenam poscant pro immanibus ausis
Crimina? sic igitur turpem traducere vitam
Amplexus medios inter? geminóne nocentem
Crimine, caelorum fas est convexa tueri?
Qui superos, qui te, patriámque, tuósque scelestus
Prodideris? at tempus erit quum caede tuorum
Ipse oculos pasces, bellíque domestica surgent
Semina, et incestus, et fratrum vulnera cernes.
Tu modo flecte Deum lacrymis. Sic ille tonare
Vix bene desierat, quum toto expalluit ore
David, et attonitus vix tandem voce recepta,
Peccavi infelix, inquit. Nec plura loquutus
Protinus e solio miser exilit, et sua pugnis
Pectora cum gemitu plangens, sceptrúmque, coronamque
Abijcit, et partes animum convertit in omnes.
Ergo miser nunc invisos accusat amores,
Nunc iussae meminit caedis, criménque fatetur
Conscius, et casum insontis deplorat amici.
Multa est ante oculos Bersabe, at nulla calores
Intus flamma parit: victus cum matre Cupido,
Et pavor in vacuo solus iam pectore regnat.
Quid faceret? flentem ipse licet veniámque precantem
Mutata subito soletur voce Nathanes,
Pacatam his lacrymis affirmans numinis iram,
Semiramis pergit lacrymans, et, vate relicto,
Spémque metúmque inter, lucem vitámque perosus,
Nil praeter latebras captat. Palatia pone
Antrum erat horrendum, fracti qu culmina montis
Exesas vasta claudebant mole cavernas:
Horrebántque rubis late omnia, et undique sentes
Dumíque tribulíque et soli invisa vorago.
Huc igitur multo turgentis lumina fletu
Advertens casu sublimi David ab arce,
Vespere iam seras noctis properante tenebras,
At tu, tu nostri domus (inquit) conscia luctus,
Tu mihi testis eris iustorum nempe dolorum.
Sic faveas nostro subiecunda ex crimine luna:
(Forte erat, aut visa est Phoebe rubicundior) at vos
Sidera, quae invisos toties vidistis amores,
Mutatum spectate virum. Sic fatus, eburnam
Suspendit zona citharam, qua suetus ad omnes
Mentis erat curas uti, qua saepe sonante
Depulerat saevos inimico a rege furores.
Ergo abit, atque sago velatus membra cucullo,
Praecipitis tandem evadit super ardua montis
Culmina: mox antrum ingreditur, largóque madentes
Imbre oculos caelo attollit: tandemque recepta
Menta, miser tales tremebundo pectore fletus
Orditur, moestas cithara resonante querelas.

Vnam praeterea sylvam in calce horum

poematum habebis.447


Vissza
Tovább