Tóth Tünde:

BALASSI ÉS A NEOLATIN SZERELMI KÖLTÉSZET

Tartalomjegyzék
4. melléklet
Angerianus a régi irodalmi lexikonokban

1) Scaliger, 304, A, 1.

„ANGERIANUS arguta multa, sed parum arguté. neque enim satis est sententias pedibus conclusisse. Romanis dico: nam Graeci modo dicant, quo dicant modo nihil pensi habent. Graece igitur ea si essent scripta, pro divinis haberentur; nunc autem Latina puritas alias leges postulat. Eius igitur honoris gratia unum ponam illius Epigramma: sapidum illud quidem, atque argutum: sed impolitum, et carens cultu.

Floribus intextam diversis mitto corollam:
Quam feci manibus nunc tibi Vita meis.
Ut cingat flavos crines, et tempora circum
Fulgescat, tepidi munera veris habes.
Sunt hic, ecce vide, ridentia lilia, pulchri
Narcissi, atque tuae pulchre Hyacinthe comae:
Necnon Idalio maculati sanguine flores:
Atque alii, Tellus quos modo foeta tulit.
Si quaeris, donum quid vult sibi tale: Corolla
Ut viret haec, parvo tempore forma viret.

Primus versus plebeius est: alter mollicellus, et Elegiam, et Epigramma sapit amatorium. Sic quarti pars, bona. quae inter ea sunt, vulgaria. Si severius agamus: ne apostrophe quidem probabitur. nam qui Caeliam alloquitur: quare ad alium conversam interserit orationem? Pulcherrimus versus septimus, et octavus bonus. Conclusio elegans, et ab aliis quoque iactata. Videmus exercitatio quid valeat: et an haec fieri potuerint meliora.

Aspice conspicuos caeli vernantis honores:
Quum facit hos: in te, quos imitetur, habet.
Hos tibi ver, Venus ipsa suos finxere labores:
Cui totum simili tempore servit opus.
Candida luteolis arrident lilia Calthis:
Luteola at Violis Calthula pallidulis.
Vis et Acidalio lucentes sanguine flores
Ipsa videre tuas luce referre genas?
Quidnam opus est, quae flos florum es, tibi mittere flores?
Ut videas, quanto tempore forma viget.
quanquam melius, Quam parvo ut videas tempore.”

2.) Iacobus Gaddius, 32-33.

„ANGERIANUS Hier. inter Latij recentiores Epigrammatographos excellit Epigrammatum numero, argutia, et inventione ingeniosa; me non errare testabitur Epigramma secundum de ipso, de Celia navigante, De pictore, et Cupidine.

In uno culpandu videtur, quod solum describat inertes curas, et quanta est caelia, quantus amor, ut ipse testatur libellus authoris, vel errorem, vel curam inanem, aut amaram confessus.

Hinc minus adstipulor maximo Critico Caesari, qui contemnit, et carpit Angerianum verbis, quae infra exscribam; Qui examinat, et mutat eius Epigramma, quod incipit: Floribus intextam, qui primum versum falso appellat plebeium, cum nec verba sint plebeia, sed candida et propria, nec inelegantia, excipias diversis, ut minus Poeticum Epitheton, licet signatum, et aptissimum ad exprimendam corollam.

Angerianus arguta multa, sed paru argute, neque enim satis est sententias pedibus conclusisse. Romanis dico: nam Graeci modó dicant, quo dicant modo nihil pensi habent. Graece igitur ea si essent scripta, pro divinis haberentur; nunc autem Latina puritas alias leges postulat. Eius igitur honoris gratia unum ponam illius Epigramma, sapidum illud quidem, atque argutum, sed impolitum et carens cultu.”

(Idézet viszont nem következik mégsem.)

3.) Morhof, 1061.

„I, 7, 3, 4, Hieronymus Angerianus inter Latii recentiores Epigrammatographos excellit Epigrammatum numero, argutia, et inventione ingeniosa, judice gaddio de Scriptor. Non-Eccles. p. 32. T. I. qui tamen paulo post mutata sententia, arguta mille parum argute proferre Angerianum ait: neque enim satis esse sententiam pedibus conclusisse: idem Gaddius l. c. p. 131. alium Epigrammatum Scriptorem M. Antonium Casanovam laudat, eumque martialis genium Catulliano candore temperatum possedisse ait.”


Vissza
Tovább