LASKAI CSÓKÁS Péter: Specvlvm exilii [...] Coronae. ANNO. MDLXXXI. - RMNy 483


Fényképhasonmások: 1,2,3,4,5,6,1,8,9,10,11,12,13,14,15,16,17,18, 19, 20, 21,22,23,24,25,26,27,28,29,30,31,32,33,34,35,36,37,38,39,40,41,42,43,44,45,46,47,48,49,50,51,52,53

[a''' = a felette accent grave; o''' = o felette accent grave; MARGO: ... MARGO. = A margóra kell szedni jelzése]

[406:] SECTIO QVINTA SEXTI Capitis.

1

De origine (et) ratione cantus in Ecclesijs.

MARGO: Cantus pij sunt preces publicae. MARGO. Pertinet haec quoq(ue) doctrina huc, Cantus enim publicos non inepte quis ad preces et gratiarum actiones publicas retulerit: Itaq(ue) quo planior fiat huius partis expositio, in hac parte docebimus ista quatuor.

Primum Originem cantus proponemus.

Deinde, An cantus in Ecclesijs retineri possint.

Tertio, Quomodo (et) ratione cantus retineri queant.

Quarto, In quem fine(m) cantus sint inuenti.

De origine cantus.

MARGO: Origo cantus, I. Eusebius, MARGO. Ritum canendi uetustissimum esse pleriq(ue) fatentur, de origine tamen nonnihil dissensionis est.

Eusebius in hist. Eccles. tradit ritum canendi Apostolorum quoq(ue) tempore fuisse re-2 [407:](cep)tum, Colligit autem id presertim ex uerbis Apostoli 1. Cor. 14 uer. 15, MARGO: II, MARGO. Canam spiritu canam (et) mente.

MARGO: III, MARGO. Item Colos. 3 uer. 16. Commonefacientes nos mutuo psalmis, hymnis (et) canticis spiritualibus, canentes cum gratiarum actione, in cordibus uestris Deo.

MARGO: IIII, MARGO. Praesertim uero ex eo quod legitur Matt. 26 uer. 30, (et) hymno dicto, exierunt in montem Oliuarum.

MARGO: V, Hilarius, MARGO. Hilarius testatur ritum canendi primum cepisse apud Chartaginenses, (et) hoc quidem eomodo, ut hymni ad altaria dicerentur de psalmis.

MARGO: VI, MARGO. Multi ad tempora Orphei (et) Lini referu(n)t quo tempore homines cum Deo gratias agerent et cum ab eo aliquid impetrare niterentur, comunibus uotis quaedam carmina adhibere sole(n)nia consueuerant. Quo circa dicu(n)t Orpheum, Linu(m), Pindarum, Horatiu(m), (et) plerosq(ue) Lyricos Poë tas suos hymnos in hos usus conscripsisse.

MARGO: VII, Orientalis Ecclesiae ca(n)tus quando caepit, MARGO. Orientales Ecclesiae ritum canendi temporibus fere Apostolorum receperunt, quod ex testimonio Plinij in Epistola quadam ad Traianum imperatorem facile possumus cognoscere, ubi scribit, MARGO: Hymni antelucani, MARGO. Christianos consueuisse hymnos ante lucanos Christo suo canere,3 [408:] Et cum haec Epistola scriberetur ad Traianum tum adhuc Iohannes Euangelista uiuebat, qui fuit superstes usq(ue) ad Traiani tempora.

MARGO: VIII. Occidentalis Ecclesia quando cantus recepit MARGO. Occidentales Ecclesiae paulo serius ritum canendi receperunt, id enim sub Ambrosio co(n)tigisse, Augustinus lib. 9, Confess. cap. 6. testatur. Cum enim Ambrosius a Iustina Valentiniani regis pueri matre persequeretur haeresis suae causa, qua fuerat seducta ab Arrianis, excubabat una cum populo etiam noctu in Basilica, ut ne Arrianis traderetur, ad taedium itaq(ue) subleuandum (et) fallendum tempus canendi ritum induxit.

MARGO: IX. Hebreoru(m) cantus, MARGO. Sed ego altius repetenda(m) censeo origine(m) Cantus, Hebrei quippe Moysis aetate, cum in profectione castroru(m) arca(m) faederis tollere(n)t carme(n) suum habebant, Nec sine uenusto carmine illa(m) deponeba(n)t, sicuti uidere est in libro numerorum cap, 10 uersibus ultimo (et) penultimo.

MARGO: X, MARGO. Quin etiam elegans extat canticum Moysis (et) filiorum IZraë l, Exod. 15. uer. 1, 2, 3. (et)c. quo gratias agunt Deo pro uictoria.

MARGO: XI, MARGO. Extat quoq(ue) Canticum Annae, 1 Reg. 2 uer 1, 24 (et)c.

Deborae (et) Barac Iud. 5 uer. 1, 2, 3, 4.

Esaiae, Esa, 12 uer. 5, 6.

Ezechiae, Esa. 38 uer. 10. Habacuc, Habac5 [409:] 3, uer. 2, 3. (et)c Ex quibus colligitur ritum canendi in ueteri quoq(ue) populo fuisse receptu(m).

MARGO: Origo cantus, MARGO. Quare no(n) inepte origo cantus ad Deu(m) referetur, qui in ueteri quoq(ue) populo in die ab initio creationis se carminibus pijs collaudari uoluit. Vide Gen. 4 uer. 21, Vbi Iubal pater canentium nominatur. Et hactenus de origine cantus satis. Sequitur alterum membrum.

An cantus in Ecclesijs retineri possint?

MARGO: Cantus duplices, MARGO. Quo facilius ad hanc quaestionem respondeatur, tenendum est duplices esse cantus.

Alios pios (et) salutares, Alios impios et perniciosos.

MARGO: Pij cantus, MARGO. Pij cantus sunt quae depromuntur ex psalmis uel alijs libris sacrae scripturae.

MARGO: Impii cantus. MARGO. Impij uero sunt quae non solum non depromuntur ex sacris libris, sed etiam manifeste cum illis pugnant, quales sunt, amatorij lasciui, impudici, (et) libidinosi concentus , De his nemo dubitat quin damne(n)tur in Ecclesijs Nam quicquid repugnat synceritati (et) puritati uerbi Dei merito damnatur, sed tales concentus pugnant cum uerbo Dei,

Merito itaq(ue) ab omnibus damnantur (et) reijciuntur.6 [410:]

Super est itaq(ue) quaestio.

Num pij cantus in Ecclesia retineri queant.

MARGO: Cantus pios in Ecclesia esse retinendos probatur. MARGO. Si Cantus pij ad eam grauitatem (et) modum in Ecclesia canantur, qui Dei et sanctorum Angelorum conspectum decet, magnam dignitatem (et) gratiam sacris actionibus conciliant, (et) ad excitandas in uerum studium, ardoremq(ue), mentes, uehementer accomodati sunt, ideoq(ue) retinendi.

MARGO: I, MARGO. Principio hoc confirmatur exemplis ueteris populi Hebraei quippe Moysis tempore plurimis usi sunt canticis in gratiarum actionibus, sicuti uidere est. Exod. 15 uer. 1, 2, 3. Deut. 32 uer. 1, 2, 3. (et)c. Num. 10 uer. 34, 35.7

MARGO: II, Cantus Leuitarum, MARGO. Vide exempla paulo''' ante recitata. Leuitarum quoq(ue) exempla rem planam faciunt, Illi enim in tabernaculo, et templo a Salamone extructo statis horis aderant, qui coram Domino audiente populo sacros hymnos canerent, qui Deo gratias agendo insignia quaedam benefitia suae genti collata dulcissime celebrabant, preces interponebant, (et) sententias admiscebant, ad mores (et) uitam piorum hominum informandam. Vide Num. 1 uer. 53, cap. 3, per totum fere caput cap. 18. uer. 5, 4.8 Deut. 10 uer 8. Nehem. 12. uer. 27. 1 Par. 6 uer. 32. Et cum minist-9 [411:]rabant coram tabernaculo testimonij, cane(n)tes donec aedificaret Salamon Domini domum in Ierusalem.

MARGO: III. MARGO. A quo laudabili more dominus noster Iesus Christus non uidetur discessisse, qua(n)do post caenam paschalem, nocte qua tradebatur, una cum Apostolis in monte(m) oliuarum, hymno dicto exijt, sicut Matthaeus Euangelista cap. 26, uer. 30. testis est. qui locus argumento est patres familias in coenis suis hymnos deo canere consueuisse.

MARGO: IIII, MARGO. Paulus Apostolus diserte praecipit cantus pios in Ecclesijs ad Ephesios cap. 5 uer. 19. Nolite inquit inebriari uino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu loquentes uobismet ipsis in psalmis, (et) hymnis, (et) canticis spiritualibus canentes (et) psallentes in cordibus uestris Domino.

MARGO: V, MARGO. Ad Colos. cap. 3 uer. 16. quaedam ab his no(n) discrepantia scribuntur, Docentes inquit (et) commonefacientes uosmetipsos psalmis, hymnis, (et) canticis Spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus uestris Deo.

MARGO: VI, MARGO. Ad Corintios Epistola 1 cap. 14 uer. 26. Vbi de sacro caetu agit idem Apostolus, idem Apostolus ad hunc modum scripsit, cum co(n)uenitis quicumq(ue) psalmum habet,10 [412:] doctrinam habet linguam, interpretationem quibus uerbis ostenditur canentibus quoq(ue) ac psallentibus in templis dandum fuiß e locum.

MARGO: VII, MARGO. Debora (et) Barac Iud. 5 cap. uer. 3, ita loquuntur,11 Audite reges, auribus percipite principes, Ego sum ego sum, quae Domino canam, psallam domino Deo Izrael.

MARGO: VIII, MARGO. Dauid rex Izrael laudatur in sacris literis, quod fuerit egregius psaltes, habuerit peritia(m) canendi omnia mirabilia Domini, sicut uidere est, 2 Reg. 23, uer. 1. Simili ergo ratione laudantur qui canunt Domino canticis Spiritualibus.

MARGO: IX, MARGO. Quoties uero Dauid in psalmis suis adhortatur Ecclesiam Dei, ut Domino psalmum et canticum nouum, dicat, reddat uota, (et) laudes Deo.

Psal. 4612 uer. 1, 2. Omnes gentes plaudite manibus iubillate Deo in uoce exultationis.

Psal. 14613 uer. 7. Praecinite Domino in co(n)fessione, psallite Deo nostro. ps. 149 uer. 1. Cantate domino canticum nouum, Laus eius in Ecclesia sanctorum (et)c. (et) alijs infinitis locis.

MARGO: X, Tertulianus, MARGO. Tertulianus in suo Apologetico docet, fidelium caenas satis frequentes fuisse, ubi frugaliter atq(ue) honeste refecto corpore, sese14 [413:] pijs cantionibus oblectarunt.

MARGO: XI, Plinius, MARGO. Plinius in Ep(isto)la ad Traianu(m) Imperatorem docet, in Orientalibus Ecclesijs Christianos consueuisse hijmnos ante lucanos Christo suo canere: Ex quibus res plana est, Cantus pios in Ecclesijs etiam num licitos esse.

MARGO: XII Effectus psallendi quis, MARGO. Effectus quoq(ue) psallendi ad rem confirmandam accedit, Docetur enim 1 Reg. 16 uer. 23 Dauide psallante malum spiritum a''' Saule receß isse, (et) melius habuisse, Neq(ue) dubium est quin pijs cantionibus (et) psalmis cerebrum, mens cor, ad effectus uarios moueatur:

MARGO: Historiaru(m) cantus licitos esse probatur, MARGO. Eade(m) ratione cantus historiarum cum scripturis no(n) pugnantium liciti sunt.

MARGO: I, MARGO. Noe filius Lamech ob insignem iustitiam laudatur, Gen. 7 uer. 1, 2 Pet. 2 uer 5, Ecclesiastici 44. uer. 17.

MARGO: II, MARGO. Ita Iesus Naue commendatur (et) laudatur, Ecclesiastici 46 uer. 1, 2, 3.

MARGO: III, MARGO. Sic quoq(ue) Moyses Aaron (et) Phinees Ecclesiastici 45, per totum caput.

MARGO: IIII, MARGO. Eodem modo Nathan Dauid (et) Salamon, Ecclesiastici 27,15 per totum caput.

MARGO: V, MARGO. Ita Elisaeus Elias Ezechias et Esaias, Ecclesiastici 48 per totum caput. (et) certe liber Ecclesiastici a''' capite 44, ad finem usq(ue) ni-16.[414:]hil est aliud qua(m) historia, cantus, (et) laudes gloriosorum et sanctorum parentum.

MARGO: VI, MARGO. In Republica quoq(ue) Romana mos fuit, ut in conuiuijs praesertim, illustrium uirorum laudes celebrarentur, quo ipso astantes commonefierent, ut eorum praeclara gesta imitarentur (et) uitia quae cum eoru(m) uirtutibus pugnarent detestarentur. Hinc in Funebribus Epitaphia canebantur,

MARGO: Consuetudo canendi in conuiuiis Romanoru(m) MARGO. In nuptijs Epitalamia canere solebant quae omnia si moderate ac tempestiue agantur, (et) ferri inter Christianos (et) co(m)mendari possunt. Et hactenus de secundo membro, sequitur tertium.

III. Quomodo (et) ratione cantus in Ecclesijs retineri queant?

Paulus Apostolus in Epistola 1 ad Cor. cap. 14 uer. 26. ad hanc quaestionem respondet breuiter, dum ait, Siue quis psallat siue prophaetet, siue interpretetur omnia ad aedificationem fiant.

Triplicem porro ponit Apostolus ratione(m) qua fiant omnia ad aedificationem, Primo ut populari lingua inter canendum (et) orandum utamur,

Secundo ut cantus materiam ex diuinis literis sumamus.

Tertio, ut cum gratia canamus in cordibus.17 [415:] ordine itaq(ue) de his agemus.

An peregrinis linguis inter canendum uti liceat?

MARGO: Peregrina(m) linguam ab Ecclesia esse remouendam probatur, MARGO. Peregrinae linguae tanquam comune Ecclesiae incommodum inter canendum et uerba Dei annunctiandu(m) maximo studio, euitandae sunt (et) ab Ecclesia remouendae.

Hanc thesin nemo melius confirmare potest quam rationibus Pauli Apostoli qui 1, Cor. 14. per totum caput, ad confirmanda(m) hanc thesin has adfert rationes.

MARGO: I, MARGO. Principio dicit Apostolus uer. 318 Eum qui loquitur lingua non hominibus loqui, sed Deo. Ex quo patet ea locutione homines no(n) aedificari cum ad eos non pertingat, Lingua enim hoc loco pro Idiomate peregrino capitur, quod nemo intelligat sine interprete.

MARGO: II, MARGO. Secunda ratio Apostoli19. sumitur ex uer. 4 Qui inquit linguis peregrinis loquitur, seipsum aedificat, atqui prophaetat20 hoc est (sicut uersu tertio exponit) loquitur populari lingua ad aedificationem, consulit omnibus. Ideo quantum est discriminis inter unu(m) et uniuersos, tantum linguarum peregrinarum usus infra popularem prophetiam iacet, quae uniuersam Ecclesiam aedificat.21 [416:]

MARGO: III, MARGO. Tertiam rationem sumit Apostolus ab exemplo Corinthiorum uer. 5 Qui quicquid ex Paulo adepti sunt id totum per popularem linguam acceperunt22 quibus peregrinae linguae parum uel nihil profuissent, Nos quoq(ue) quicquid aedificationis in doctrina adipiscimur id ex populari lingua non peregrina accipiemus.

MARGO: IIII, MARGO. Quartam rationem sumit Apostolus a''' simili uer. 7, Sicut inquit tuba inutilis est tam ad uoluptatem afferendam, quam ad usum belli nisi manifestam significationem (et) certam distinctionem sono suo edat: Ita nisi quis manifestam significationem rerum in cantu populari lingua edat cantus nullum usum habebit.

MARGO: V, MARGO. Quinta ratio ducitur ex uer. 11 Qui enim peregrinis linguis utitur barbarum se audientibus exhibet quasi cum illis communicare nolit, quae in animo habet. Nisi ergo cantus populari sermone fiant in caetibus nostris barbaros nos magis quam gregis doctores exhibemus.

MARGO: VI, MARGO. Sexta ratio ducitur ex uer. 14 Dum enim quis lingua peregrina utitur, dono quidem spiritus utitur, sed mens eius fructu uacua est, quia ab alijs non intelligitur, nulla proximorum aedificatio sequitur, quam Christiana [417:]23 mens unice spectare debet.

MARGO: VII, MARGO. Septima ratio ducitur ex uer. 16 qui enim peregrina lingua canit uel orat, astantes impedit ne preces uel gratiarum actiones quas publice habet, (et) confirment (et) ratas habeant per formam confirmandi, Amen.

MARGO: VIII, MARGO. Octaua ratio ducitur ex uer. 18, a''' suo exemplo, Qui cum omnibus prestaret usu linguarum peregrinarum, et multa adferre posset quae ab auditoribus non intelligerentur, attamen quinq(ue) uerba dicere maluit lingua (et) significatione populari, quam peregrina lingua infinita proferre, quae ab auditoribus non intelligerentur. Exemplo itaq(ue) Pauli discant omnes in caetibus pijs populariter canere.

MARGO: IX. MARGO. Nona ratio ducitur ex uer. 23. Qui enim peregrina lingua utitur in caetibus pijs, furere magis quam aedificare uidetur. Cum enim in tales caetus idiotae uel infideles ingrediuntur eos qui peregrina lingua utu(n)tur, ridendos assumunt cum eorum uerba no(n) intelligant.

MARGO: X, MARGO. His Pauli Apostoli rationibus aliae quoq(ue) non inepte addi possunt, (et) quidem decima(m) rationem adduco ex ps. 10124 uer. 16, 17, ubi sic scribitur Dum conueniunt populi in unu(m) annunctiant nomen domini in Sion et laudes25 [418:] eius in Ierusalem. Hoc in sacro caetu agere oportet: At quomodo possunt narrari Dei laudes atq(ue) miraculae ut intelligantur ubi peregrina lingua fuerit adhibita?

MARGO: XI, MARGO. Paulus Apostolus in Epistola ad Colos. cap. 3 uer. 16, precipit, Verbum Christi habitet in uobis abundanter in omni sapientia, Atsi non intelligatur sterilis erit nec fertilitatem ullam adferet.

MARGO: XII. MARGO. Neq(ue) parum facit ad nominis diuini contumeliam si qui ipsum accedunt ea loquantur, quae non intelligunt, (et) saepe numero longe aliud cogitent quam loquantur.

MARGO: XIII, MARGO. Ab exemplo Dei res plana est, Qui (et) ipse Hebraicam gentem non nisi Hebraice de omnibus ad salutatem pertinentibus instituit: Non est ergo diuinus mos sed diabolicus uerbum Dei sub peregrina lingua occultare.

MARGO: XIIII. MARGO. Angelorum quoq(ue) exempla id ipsu(m) docent. Nam cum uisi sunt duo Seraphin (et) auditi ab Esaia propheta Deum laudantes, quae intelligerentur protulerant.

Esa. 6 uer. 3, Sanctus Sanctus, Sanctus.

Et Christo nato in Betlehem auditi sunt, caelestes exercitus populari lingua qua(m) apertissime canere.26

Gloria in altissimis Deo. (et) in terra pax, hominibus bona uoluntas.27 [419:]

MARGO: XVI. MARGO. Cum Angeli apparent Danieli Dan. 6 uer 22 cap. 16.28 Zachariae Zach. 2 ue. 3. cap. 7 u. 6. uer. 4.29 (et) alijs prophaetis, lingua usi sunt quae ab ipsis intelligebatur.

MARGO: XVII, MARGO. Si itaq(ue) uerum est, quod dicitur Ecclesiam nostram imitari, Ecclesiam triumphantem non debet peregrina lingua inter filios suos uti, quemadmodum nec illa utitur.

MARGO: XVIII,30 MARGO. Sed cur quaeso data est Apostolis omnium linguarum cognitio? nisi ut possent singulis nationibus sua priuata lingua proponere doctrinam Christi, id hodie euertunt, qui unam Ecclesiae obtrudunt, eamq(ue) peregrina(m),

MARGO: XIX, MARGO. Quid est, quod sermo dicitur esse index animi apud auditores, id non fit in lingua peregrina, sed surdus surdo loquitur, peccant ergo omnes in proprium sermonis fine(m) qui peregrina lingua ad populum utuntur.

Videant itaq(ue) sacrificuli, (qui in celebranda Missa, alijsq(ue) concentibus, uel quid dicant, non intelligunt,) qua ratione se se excusare coram Deo queant. Quaerunt isti proculdubio non aedificationem Ecclesiae, sed adipem crumenae.31 [420:]

Obiectiones aduersariorum.

PRIMA.

MARGO: Obiectionu(m) solutio, MARGO. In ueteri lege multae fuerunt Ceremoniae, quarum significatio no(n) iltelligebatur, et nihilo minus a''' plebe (et) rudibus hominibus obseruabatur.

Etiamsi ergo cantus in lingua peregrina non intelligitur a''' plebe tamen obseruari debet.

R.32 Non agitur de intelligentia significationis in cantu, sed agitur de sermone populari: Quod si in ueteri lege fuerunt in ceremonijs significationes reconditae ad quas uulgus non pertingeret, id nobis haud quaqua(m) aduersatur, qui a''' nostro populo non requirimus omnem intelligentiam cantus (et) sacrarum literarum, sed tantu(m) conquerimur quod ea lingua illis omnia proponatur, qua ne uerba quidem possunt intelligere, Deinde etsi significationes multarum ceremoniarum uulgus non intelligebat, tamen non fuit illis praeceptum, ut lingua peregrina uterentur in sacris: imo''' ne usi quidem sunt, sed omnia populari lingua peragebantur.

Secunda obiectio.

Cum Paulus 1 Cor. 14, per totum fere caput linguam peregrinam prohibet non de cantu, sed contionibus loquitur, Quare cantus33 [421:] peregrina lingua peragi possunt modo contiones populari lingua peragantur.

R. Inanis est haec ratiocinatio, Manifeste enim Paulus meminit gratiarum actionis (et)34 diuinarum laudum uer. 15. 17, 26, Deinde eorum in quibus populus respondet Amen, uer. 16, quod in concionibus minime accidit..

Tertio obiectio.

Libertas Ecclesiae impedienda non est, Quare licet Ecclesiae sibi ritus proprios eligere, (et) cantu peregrino uti.

MARGO: Libertas Ecclesiae non est extra uerbum MARGO. R. Libertas Ecclesiae non consistit extra uerbum Dei, quod nusquam praecipit peregrinam linguam in Ecclesijs, Deinde Apostolus respondet breuiter ad fine(m) capitis, 1 Cor 14 uer. 37. Haec praecepta esse Domini. Necessario ergo obseruanda sunt.

Quarta obiectio.

Offendicula (et) haereses sunt uitandae, sed si Laici omnia intelligerent in haereses (et) grauia offendicula inciderent,

Ergo consulte faciunt qui peregrina lingua utuntur.

Respondeo per instantiam, Vetus Ecclesia Latinorum, Graecorum, (et) Hebraeorum, non aliena sed propria lingua usa est, Im35.[422:] pium est ergo ueterem Ecclesiam magnae imprudentiae accusare, quae hanc cautionem no(n) obseruauit.

Quin (et) Deus iuxta horum sententiam peccasset, qui Hebraicam gentem, non nisi Hebraice, de omnibus ad salutem pertinentibus instituit.

Et cum Angeli apparent Ezechieli, Danieli, Zachariae (et) caeteris prophaetis lingua usi sunt, quae ab ipsis intelligebatur. Si quis intelligendo uera peccat (et) scandalizatur.

Non ueritatis sed propriae inscitiae culpa est quae ueritatem non intelligit.

Quinta obiectio.

Licet uti peregrina lingua in templis, modo in Contionibus postea plebi explanetur, Sed nos ita facimus, Ergo rem licitam facimus.

R. Hoc cauillo bifariam peccant aduersarij

Primo enim non est uerum contionibus ea explicari quae in chora lingua praecipitanti praecinunt, imo''' saepe numero fit ut longe diuersa pro contione dicantur ab his, quae prius in choro decantata fuerunt. Sed esto ita quandoq(ue) fieri, Tamen stultum est id fieri per plura quod poterat fieri per pauciora. Quid oportuit eadem bis repetere, (et) [...] resonare. 36[423:]

Nimirum Battum agere, (et) erant sub montibus istis, (et) erant sub montibus istis, (et) erant sub montibus istis.

Haec prima ratio est canendi in Ecclesijs.

Sequitur altera.

Qualis debet esse materia cantus.

Paulus Apostolus in Epistola ad Colos. cap. 3 uer. 16. manifeste declarat, qualis debeat esse materia cantus, Commonefacientes inquit uosmetipsos in psalmis, hymnis (et) canticis spiritualibus.

Sit ergo Thesis.

Materia cantus in Ecclesiis non debet esse prophana, sed debet esse sermo Dei.

MARGO: I. MARGO. Principio hoc Paulus declarat cum ait, canticis spiritualibus siue a''' spiritu Dei dictatis

Petrus autem Apostolus Epistola 2 cap. 1. uer. 21 ait. MARGO: Materia ca(n)tus qualis esse debet, MARGO. Omnes sanctos Dei homines spiritu sancto inspiratos locutos fuisse, (et) scripsisse prophaetias, Quare per cantica spiritualia nihil aliud intelligere licet quam eas cantiones quae ex uerbo Dei depromuntur tanqua(m) thesauro Spirituali. 37[424:]

MARGO: II. MARGO. Huc pertinet praeceptum Apostoli 2 Tim. 2 uer. 16. Recte tractantem uerbum ueritatis teipsum exhibe, Prophana autem (et) in anilo quia deuita, multum enim proficiunt ad impietatem. Vnde patet eos uehementer peccare qui in Ecclesiam Dei cantus prophanos amatorios (et) uerbo Dei repugnantes inducunt, ut pote Haereticos qui ex pijs psalmis (et) cantionibus nomen Patris Filij et spiritus sancti expungunt.38 Vt prophani rem illicitam faciunt. (Et) haec secunda ratio est canendi in caetibus pijs, Sequitur tertia.

Tales cantiones Spirituales quomodo cani debent.

Paulus Apostolus Colos. 3 uer. 16. unico uocabulo respondet, Canentes in cordibus uestris cum gratia.

Duo itaq(ue) sunt modi canendi in Ecclesijs.

Primo ut in cordibus canamus.

Deinde ut cum gratia canamus.

MARGO: I. MARGO. In cordibus canemus si externo sono plus attentionis no(n) adhibuerimus qua(m) uerbis quae sub illis proferuntur, Augustinus in lib. Co(n)fess. dolet se inter dum fuiß e lapsum quod modis (et) concentibus plus attentionis adhibuerit quam uerbis quae sub illis profereban- 39[425:]tur. Quod peccatum fuisse inde probat, MARGO: Cantus modi propter uerba inuenti sunt, MARGO. quod modi (et) cantus propter uerba inuenti fuerint, non autem uerba propter modos.

Et huius culpae adeo''' eum penituit ut morem Ecclesiae Alexandrinae usitatum sub Athanasio uehementer probarit, qui lectori iusserat ut psallendo uocem parum flecteret, ita ut potius ad modum recitantis quam canentis accederet, Adiecit tandem Augustinus eos peccare (ut loquuntur) poenaliter qui maiorem attentionem cantui quam uerbis Dei adhibent.

MARGO: II, MARGO. Huic sententiae plane Hieronymus astipulatur, ut ipse in Epistola ad Ephesios annotauit.

MARGO: III, MARGO. Gregorius etiam Romanus, in Synodo Romana idem sensit, Cuius uerba in Decretis dist. 92 in cap. Cantantes, recitantur. du(m) inquit uox iucunda quaeritur, uita negligitur, (et) cum praui mores Deum extimulant, populus blanda uoce capitur. MARGO: Versus, MARGO. Eodem loco duo uersiculi non quidem elegantes attamen pij in glossa leguntur.

Non uox, sed uotum, non cordula musica, sed uox,

Non clamans, sed amans, cantat in aure Dei

MARGO: IIII, MARGO. Videntur idem etiam patres illi sensisse, qui in quarto concilio Carthag. Decreuere 40[426:] cantori, cum eligeretur, dicendum, Vide ut quod ore canas corde credas, (et) quod corde, credis opere conprobes.

MARGO: V. MARGO. Apud Esaiam cap. 66. uer. 2 ait Deus ad quem respiciam nisi ad contritum spiritu, (et) trementem sermones meos, Quid autem aliud sunt pij cantus quam Dei sermones, quare si quis uult ad se oculos Dei refigi cum timore (et) cordis humilitate sermones (et) cantus Dei canat, (et) ne in sono externo haereat, uerba potius (et) res uerbis conceptas meditetur reuerenter.

Alter modus canendi a''' Paulo traditur ut cum gratia canamus.

Hoc itaq(ue) intelligendum est ac si dixisset, commodé atq(ue) dextre, quo ad sensus (et) modos nec non quo ad uoces. Sensus ergo in cantionibus planus esse debet neq(ue) praecipitanter canendum est, ut sensus uerborum non intelligantur, Neq(ue) inconcinne ut nulla sit harmonia uocum, sed uenuste ac decenter, Gratia enim non raro in sacris literis uenustatem significat, ut ps. 45 uer. 3. Effusa est gratia in labijs tuis.

Hactenus de tertio membro huius quaestionis, Sequitur quartum.

In quem finem cantus sunt inuenti41 [427:]

Quo''' facilius ad hanc quaestionem respondeamus MARGO: Cantus duplices, MARGO. primum tenendum est duplices esse cantus, Alios politicos, Alios uero Theologicos.

MARGO: Politici cantus qui, MARGO. Politici cantus sunt quae materiam tracta(n)t non Theologicam, sed paulo a''' scripturis diuersam non tamen repugnantem, Tales sunt omnes cantus (et) hymni Lyricorum poë tarum, historicoru(m) item prisci (et) nostri seculi.

MARGO: Theologici cantus qui, MARGO. Theologici cantus sunt in quibus materia diuinis laudibus (et) sacris rebus co(n)grua repetitur, quales sunt Mosis (et) filiorum Izraë l. Deborae (et) Barac, Leuitarum, (et) denique omnes fere psalmi Dauidici.

Iam uero prima sit quaestio.

Cantus politici in quem finem sunt inuenti.

Multi ac uarij fines sunt huius cantus.

MARGO: Fines cantus politici MARGO. 1 Primum enim cu(m) ueteres aut gratias Deo agerent, aut ab eo aliquid inpetrare uelle(n)t, comunibus uotis carmina quaedam solennia adhibere solebant. Quo circa omnes fere Lyrici Poë tae, plerosq(ue) suos hymnos in hunc finem conscripserunt.

2 Deinde mos fuit praesertim, Romanis, ut in conuiuijs praesertim, laudes illustrium uirorum carminibus celebrarentur, quo ipso astantes commonefierent ut eorum praeclara gesta imitarentur, et uitia detestarentur. [428:]42

MARGO: Epitalamia MARGO. Tertio utebantur ueteres cantu (et) carminibus, ut in rebus laetis animos recrearent, (et) iucundas delitias captarent, Vnde in nuptijs e p i f a n a m i a canere solebant, quibus laetitia quae interuenisset egregia exprimebatur

MARGO: Epitaphia. MARGO. 4 Quarto, Carminibus (et) cantu ueteres in moerore pro defunctis suscepto animos consolabantur: Hinc in funeribus e p i t a f i a canebantur.

MARGO: Tria genera bonorum in cantu, MARGO. Ex his apparet in carminibus politicis tria bonorum genera concurrere.

Honestum. utile, (et) iucundum.

MARGO: I. MARGO. Honestum est laudes illustrium uirorum celebrare, Sed cantus hunc finem habent,

Ergo cantus politici honeste retinentur,

MARGO: II, MARGO. Vtile est Deo gratias agere (et) ab eo bona petere, Sed cantus politici hunc fine(m) habe(n)t

Ergo utiliter retinentur.

MARGO: III, MARGO. Iucundum est in rebus laetis delitias captare, in aduersis consolationem, Sed cantus politici hoc fine canuntur, Ergo iucunde retinentur.

Et hi fines sunt carminum politicorum.

Cantus thaeologici quos habent fines?

Multi multos fines carminum psalmoru(m) hymnorum (et) canticorum in Ecclesijs recensent.43 [429:]

Ego nemini praeiudico, saltem quinq(ue) fines (et) gradus cantus Theologici non inutiliter fortaß is recenseo.

MARGO: Fines Theologicorum cantuum, MARGO. 1 Primum enim aliqui cantus futura praedicunt, ut pote de Christo, de iuditio extremo. signis (et) consumatione seculi, de statu Ecclesiae44 futuro, hocq(ue) fine in Ecclesijs praecinuntur.

2. Secundo. Nonnulli cantus docent quid faciendum fugiendum(q)ue sit, iuxta prescriptum legis diuinae, (et) hoc fine retinentur.

3 Tertio, Sunt cantus nonnulli qui confirmant (et) consolantur homines afflictos, (et) e diuerso terrent tyrrannos (et) reprehendunt. (Et) hoc fine in Ecclesijs canuntur.

4 Quarto, Multi etiam sunt cantus petitorij, in quibus Deus inuocatur in omni afflictionum genere. (Et) hoc fine sunt inuenti.

5 Quinto, Sunt etiam tales, quibus Dei benignitas misericordia laudatur, (et) celebratur, pro uariis benefitiis (et) auxiliis. (Et) hic est precipuus finis cantus (et) psalmorum, Ideo etiam liber psalmorum ab Hebraeis appellatur.

Sepher tehillim, idest liber laudum, aut gratiarum actionis.

MARGO: Genera cantus quinque, MARGO. Ex his patet quinq(ue) esse genera<45I> ca(n)-46[430:]tus Sunt enim alij prophetici,

MARGO: Cantus Prophetici, MARGO. Huc refero omnes prophaetias ueteris (et) noui instrumenti (et) praesertim psalmos, 2, 8, 9,47 14, 16, 19, 21, 22, 24, 29, 40, 45, 47, 53, 67, 68, 72, 87, 89, 93, 95, 96, 97, 98, 100, 110, 113, 117

Alia sunt didascalici

MARGO: Cantus didascalici. MARGO. Quo refero omnes cantus in quibus uerbum Dei docetur (et) praedicatur, (et) praesertim psalmos, 15, 32, 36, 49, 50, 51, 62, 73, 77, 78, 90, 99, 101, 127, 131, 133, 134,

Alij sunt consolatorij

MARGO: Cantus consolatorij, MARGO. Quo referendi sunt omnes cantus qui hortantur ad patientiam, (et) praesertim psalmi, 1, 4, 37, 39, 52, 58, 75, 82, 84, 91, 92, 112, 119, 121, 128.

Alij sunt petitorij.

MARGO: Cantus petitorij. MARGO. Quo refero omnes cantus (et) lamentationes quaerelas, item aduersus hostes, contra falsos doctores aduersus peccam tristitiam spiritus (et) alias similes (et) praesertim psalmos. 3, 7, 25, 28, 35, 44, 54, 55, 56, 57, 63, 64, 70, 71, 74, 79, 80, 83, 85, 86, 94, 123, 130, 132, 137.

Alij sunt Eucharistici.

MARGO: Cantus Eucharistici, MARGO. Quo refero omnes Cantus qui Deum lauda(n)t (et) illi gratias agunt, ut pote Mosis (et) filio-48 [431:]rum Izrael Exod. 15, Moysis Deut. 32, Annae 1 Reg. 2 Deborae (et) Barac. Iud. 5. Esaiae Esa. 12, Ezechiae, Esa. 38, Habacuc, Hab. 3. Mariae, Luc. 1 uer. 46. Simeonis Luc. 2, uer. 29, Zachariae, Luc. 1 uer. 68.

Huc refero (et) illud carmen uenustum, quo in profectione castrorum Hebraei arcam faederis tollebant (et) deponebant, Num. 10 uer 34, 35, Huc refero (et) illos hymnos sacros, quos Leuitae statis horis in tabernaculo (et) templo Salamonis concinebant coram domino populo audiente 1 Par. 649 uer. 32.

Huc pertinet omnes psalmi 18, 23, 27, 30, 31, 33, 34, 46, 48, 60, 65, 66, 76, 81, 103, 104, 105, 106, 107, 108, 111, 114, 115, 116, 118, 122, 124, 125, 126, 129, 135, 136, 138, 139, 144, 145, 147, 148, 149, 150.

Ad hos fines omnes cantus in Ecclesijs referri debent semper.

SECTIO SEXTA SEXTI Capitis.

De Musicis instrumentis (et) organis in Ecclesijs.

De musicis instrumentis acturi nostri instituti capita huc reuocabimus.

1 De origine Musices.

2 Quottuplex sit Musica.50 [432:]

3 An Musicis instrumentis (et) organis uti liceat.

4 Qui utuntur his delitiis quas cautiones obseruare debent.

5 Conciliatio diuersarum sententiarum adferetur.

DE PRIMO.

De origine Musicorum instrumentorum.

MARGO: Origo Musicorum instrumentorum, I, MARGO. Multa (et) uaria adducuntur de origine instrumentorum Musicorum.

Ac primum eandem originem instrumentorum Musicorum multi affirmant, quae etiam fuit cantus, Cum enim ueteres gratias Deo agerent, ut ab eo aliquid impetrarent carmina quaedam solenniae canere solebant, Nec non in conuiuiis illustrium uirorum, laudes celebrare. Refert Aretas quodam in loco, consuetudinem simul fuisse ut his carminibus Musica instrumenta adhiberentur, quo iucundior, fieret cantus.

MARGO: II, Iosephus, MARGO. Iosephus lib. 7 antiquit. cap. 12. scribit, instrumenta duodecim cordarum apud Iudeos primum cepisse, sed authorem eius non prodit.

MARGO: III, Hieronimus, MARGO. Hiero[n]ijmus51 ad Dardanum scribit apud hebraeos etiam inuentum fuisse Musicum instrumentum uigintiquatuor cordarum (et) li-52 [433:]terae D figuram representasse.

MARGO: IIII. Plinius, MARGO. Plinius (et) Diodorus de Musicorum instrumentorum authoribus primis multa commemorant, (et) omnia in hac parte Graecis (et) Romanis tribuunt.

MARGO: V, MARGO. Sed hos refutat Iosephus (et) manifestu(m) scripturae testimonium, quod asserit Graecis (et) Romanis antiquiores Iudeos Musica Instrumenta habuisse. Vide locum Neh. 12. uer. 27.

MARGO: VI, Amphion conditor urbis Thebanae, MARGO. Virgilius, Horatius, (et) praesertim Statius ad Amphionem Thebanae urbis conditorem Musicorum instrumentorum inuentionem referunt qui co(n)centu lyrae ad muros extrue(n)dos saxa sponte accurentia conuocauit.

MARGO: VII, Orphaeus Musicus. MARGO. Ouidius ad Orphaeum refert cum quo consentit Polidorus. Hunc enim eam peritiam consecutum fuiß e tradunt, ut magna armenta boum, feras, siluas, saxa, montes suauitate Musicorum instrumentorum atrahere potuerit.

MARGO: VIII, MARGO. Sed ego nolim fidem commenticiis rebus adiungere, uel cuiq(ue) delectationis causa confictas narrationes pro ueris obtrudere. Itaq(ue) proprius ad originem Musicorum instrume(n)torum accedendum arbitror.

MARGO: Origo Musices unde. MARGO. Origo itaq(ue) Musicorum instrumentorum a''' Deo fluxit qui statim post primam creationem uaria dona hominibus largitus est.53 [434:] Refert scriptura sacra Gen. 4. uer. 21. Musica instrumenta (et) alia artificia fabrilia ex familia Cain primum fuisse producta, (et) nominatim authorem Musicorum instrumentorum proponit cum ait, MARGO: Primus inuentor musices Iubal MARGO. Iubal filius Lamec ex Ada ipse fuit pater canentium Cythara, (et) organo. Primus ergo inuentor Musices Iubal fuit quem alij postea imitati sunt.

MARGO: Cur ex familia Cain Deus eximia dona protulit. MARGO. Cur uero ex hac familia qua(m) Dominus maledixerat tam eximia dona produxerit, non est inutile obseruare, Mirum enim uideri posset gentem illam quae ab omni integritate desciuerat non poenitendis dotibus prae alijs Adae posteris excelluisse, Sed peculiaris in hac re Deo ratio fuit.

l Primum enim ne quis putaret artificia inuenta industriae hominum uel sanctitati ascribenda esse, Sed potius gratiae (et) dono Dei, ex ea familia producere uoluit, quae (et) maledictioni subiacebat, (et) ab integritate multum discesserat.

2 Deinde ut sciremus Cain non ita fuisse a''' Domino maledictum, quin eximia quaeda(m) dona sparserit in eius posteros. MARGO: Cain non prorsus priuatus omnibus donis, MARGO. Sciamus ergo ita priuatos fuisse regenerationis Spiritu filios Cain, ut tamen praediti fuerint non co(n)temnendis dotibus. Sicuti omnium seculoru(m) experientia docet. Etenim liberales quoq(ue)54 [435:] artes (et) scientiae a''' prophanis hominibus nobis fluxerunt.

MARGO: Artes liberales unde, MARGO.

3 Tertia ratio est illis peculiaris, Nec enim dubiu(m) est quin Dominu(m) ideo prophanos tam liberaliter ditauisse credamus excellentibus gratijs ut minus excusationis haberet eorum impietas. Sed ad rem reuertamur: MARGO: IX, Varietas Musicorum instrumentorum tempore Dauidis, MARGO. Hunc primum inuentorem posteri imitati sunt ad tempora usq(ue) Dauidis, cuius aetate maximus omnium fuit instrumen[t]orum55 Musicoru(m) usus, (et) uarietas, Meminit ipse ps. 33 uer. 2, Citharae (et) psalterij decem cordarum et de uarietate eius ps. 71 uer. 22, ps. 149. 3, ps. 150. uer. 3, 4, 5.

MARGO: Dauid Musicus, MARGO. Haec causa est quod 2 Par. 23 uer. 1. publico scripturae elogio in peritia Musices laudatur, Hinc tubarum, tympanorum, Cymbaloru(m), Organorum, Cythararum, Lyrarum, testudinum Chelis, Nabliorum usus ad nos translatus est, (et) hactenus de primo membro huius sectionis, Sequitur Secundum.

Quottuplex est Musica?

MARGO: Musica triplex, MARGO. Placuit priscis sapientibus Musicam esse triplicem.

Mundanam, Humanam, Organicam.56 [436:]

MARGO: I, Musica mu(n)dana quae, MARGO. Mundanam Musicam eam esse censuerunt, quae in illo concinno caelestium corporum motu, atq(ue) in elementorum nexu cernitur, Eius motus concentum ex eo colligunt, eruditi quod tantorum corporum motus tacitus esse non possit, (et) quia concinnus sit suaue(m) esse necesse sit. Quam harmoniam non modo Plato (et) Ptolemeus tradiderunt, Verum etiam Homerus, et ex patribus Augustinus uidentur approbare, In hac Musica solus Deus est Musicus, (et) moderator, quia primus horum orbium motor est. De hac Musica hic nos non agimus.

MARGO: II, Musica humana quae, MARGO. Humanam Musicam docti eam uidentur dixisse, quae fit hominis uoce, extendendi (et) modulandi facultate (et) arte significata, De hac superiori sectione dictum est.

MARGO: III, Musica organica, MARGO. Organica deniq(ue) Musica ea est quae fit organis cordis Cymbalis (et) alijs Musicis instrumentis ad edendos concinnos sonos affabre factis.

De hac Musica hoc loco nobis sermo est.

Haec Musica organica triplex est,

MARGO: III. Musica organica triplex, MARGO. Organorum enim alia sunt p n e u m a t i k a , uel, ut haec eadem Plutarchus uocat e m p n e u s a , quae inflata ab hominibus sonum edunt, ut sunt tubae, tibiae, (et) fistulae.57 [437:]

2 Alia sunt e g k o r d a , quae constat cordis, (et) uel plectro, uel digitis tanguntur, ut Cythara, testudines (et) huius generis alia,

3 Alia uero pulsantur quo referuntur tympana, (et) campanae omnes, Cymbala ittem

MARGO: Sonorum tria genera MARGO.

Haec distinctio sumpta est a''' triplici sonorum genere Quorum primum uiua animantis uoce edatur.

Secundum fiat organorum inflatione.

Tertium deniq(ue) pulsu. Quam ob partitionem deinde, (et) organorum Musicorum omnium genera fuere constituta: suntq(ue) sua quibusq(ue) generibus sonorum, peculiaria maximeq(ue) conuenientia instrumenta inuenta (et) destinata.

DE TERTIO.

An Musicis instrumentis (et) organis liceat uti?

Quo planius expediri haec quaestio possit, primum distinctione opus est duplici.

MARGO: I, MARGO. Aut enim Musica instrumenta in politicis conuentibus, Aut in diuinis hoc est templis recipiuntur.

In politicis conuentibus (et) conuiuijs externis tum Musica recipitur, quando extra templorum conuentus (et) religiosos caetus, instrumentis Musicis, in conuiuiijs nuptijs, (et)58 [438:] neomenijs delectationis causa utimur.

In diuinis (et) religiosis conuentibus Musicam recipitur, quoties in templis (et) sacris actionibus templorum Organis (et) alijs instrumentis Musicis utimur. Haec distinctio sumitur a''' loco.

Altera distinctio a''' tempore in hac quaestione obseruari debet.

Aut enim tempore rebusq(ue) laetis utimur, (et) manifestam diuinae irae ultionem no(n) sentimus. Aut uero interdum fit palam diuinae irae signa (et) ultionis flagella contemplemur, ut pote pestem, famem, bella (et) similia.

His ita praemissis facilis erit responsio.

Et primum iuxta priorem distinctionem.

An Musicis instrumentis (et) organis in politicis conuentibus (et) conuiuijs uti liceat?

MARGO: Musicam licitam esse in conuiuiis I, MARGO. Licet uti Musicis instrumentis in conuiuijis, politicis salua conscientia.

Primum hoc confirmatur a''' causa efficiente Musicorum enim instrumentorum causa est Deus adeoq(ue) peritia Musicae donum Dei est, Gen. 4 uer. 21.

Donis uero Dei in licitis (et) modestis conuiuijs suo modo uti licet. Quare cum Musicae peritia sit donum Dei non excluditur, ab honestis co(n)uiuijs, uide Aug. Epist. 28 ad Hier [439:]

MARGO: II, MARGO. Ab exemplo etiam Helisei haec thesis confirmatur, Qui cum esset aduersus regem Izraa ë l animo nonnihil commoto psaltem aduocari sibi iussit ad affectus animi co(m)ponendos.59

MARGO: III, MARGO. Dauid quoq(ue) psallendo coram Saule, impetus mali Spiritus quo ille uexabatur, frenabat. 1 Reg. 16. uer. 23.

MARGO: IIII, MARGO. Quinetiam in funeribus tibicinum opera utebantur antiqui sicut apparet ex Mathaeo cap. 9. uer. 23, Cum enim Iesus filiam principis synagogae suscitare uult, tibicines uidisse in domo dicitur.

MARGO: V, MARGO. Nec ab re primum authorem Musices (et) organoru(m) scriptura prodidit, Gen. 4. u. 21.

Vbi Iubal filius Lamech primus pater canentium Cithara (et) organo dicitur.

Si autem scriptura instrumenta Musica (et) peritiam psallendi damnaret, utiq(ue) primum authorem non commendaret Iubal, Is enim primus inuentor Musicalium organoru(m) fuit, quem postea alij imitati sunt.

MARGO: VI, MARGO. Iephte dux Izraelitarum Spiritu Dei accensus, postquam Ammonitas occidisset, reuertitur uictor. Vnigenita eius filia occurrit ei, cum tympanis (et) choris illi gratularetur victoriam, Iud. 11, uer. 34.60 [440:]

MARGO: Mos ueterum in canendis Epinicijs. MARGO. Solebant enim ueteres principum res bene gestas Musicis instrumentis choreis (et) cantibus celebrare (et)e p [.]n i k i o m canere. Vide psal. 68. uer. 26.

Ita Sauli quoq(ue) redeunti, puellae occurrunt obuiam gratulabundae,

MARGO: VII, MARGO. Dauid adducens Arcam domini prae gaudio musicis instrumentis ludit, percutit organa 2 Reg, 6 uer. 13. 61

MARGO: VIII, MARGO. Sic quoq(ue) Maria prophaetissa soror Aron post transitum maris rubri tympanum in manu sumit, Et omnes mulieres post eam cum tympanis egrediuntur, Exod. 15 uer. 20.

MARGO: IX, MARGO. Praeterea cum Musica propemodum totos rapere uideatur, eius usus praesertim in conuentibus laetioribus habet locum: Cum enim in homine quaedam MARGO: Voluptates in homine, MARGO. uoluptates sensus externos tantum repleant, quaedam uero solum ad mentem seu rationem pertineant, Musica delectatio ita in medio posita est, ut (et) sonorum iucunditate sensus moueat, (et) ratione(m) ipsam numerorum (et) proportionum artifitio deliniat. Vsum ergo in externis sensibus mouendis (et) ratione demulcenda habet.

MARGO: Dogma Pithagoricu(m) MARGO. Dogma fuit Pithagoricum ut studiosi eius doctrinae ad Lyra(m) consopirentur, (et) eiusdem concentum excitarentur, quo (et) somno (et) uigilia tranquille fruerentur.62 [441:]

MARGO: XI, Cicero, MARGO. VVlgo quoq(ue) iactatur (ut Cicero in quada(m) oratione sua inquit) saxa (et) solitudines sonum reddere, (et) immanes feras Musicis instrumentis (et) concentu flecti atq(ue) consistere quo ipso peritia (et) uis Musicae in flectendis hominum animis commendatur.

MARGO: XII, MARGO. Quinetiam poetae fabulantur ad muros extruendos Thebanae urbis concentu lyrae saxa sponte confluxisse, Nec sunt ignota quae de Anone (et) Orpheo idem tradiderunt.

MARGO: XIII, Tertulianus, MARGO. Tertulianus in suo Apologetico docet fideliu(m) caenas satis fuisse freque(n)tes, ubi se pijs ca(n)tionibus (et) Musicis instrumentis oblectaru(n)t.

MARGO: XIIII, MARGO. Quanta uero apud Dauide(m) in psalmis passim habeatur Musices laus nemo est qui nesciat, ps. 149, uer. 3 cap. 150. uer. 3, 4, 5. (et) alijs multis locis, quae omnia ideo profero ut MARGO: Conditiones Musices, MARGO. honestum (et) docente(m) Musicorum instrumentorum usum in conuentibus politicis singulariter commendem.

Vt autem melius ac decentius obseruari queat Musica in his caetibus hae conditiones obseruentur.

MARGO: I, MARGO. Cum Citharae (et) similium organorum musices inuentio delitijs (et) uoluptati in politicis conuentibus seruiat, hae delitiae (et) uoluptates cum Dei timore coniungantur, ne in libidinem excurrant.63 [442:]

MARGO: II, MARGO. Ne etiam hi organorum usus comunem humanae societatis utilitatem (et) proximi dilectionem inpediant.

MARGO: III, MARGO. Absint uitiosae illecebrae, (et) inanis oblectatio quae homines a melioribus exercitijs abductos. in uanitate occupet.

Haec prima quaestio est prioris distinctionis. Sequitur altera.

An musicis instrumentis (et) organis in religiosis (et) sacris conuentibus utpote templis uti liceat?

Detur mihi uenia a''' uiris summis (et) eximijs theologis in responsione huius quaestionis, a quibus non parum dissentire cogor, primum eorum partes sustinendo qui reijciunt usum Musices in templis, Deinde eorum qui haberi uolunt: In utranq(uem) enim sententiam disputabo, (et) tandem meam sententiam proferam.

MARGO: I, MARGO. Prima ergo thesis eorum qui negant posse uti instrumentis Musicis in templis.

In templis (et) actionibus sacris utilius organorum usus suprimeretur quam adhibetur.

Primum hoc a''' fine (et) usu templorum probant, templa siquidem sunt, locus sanctus, publicus (et) ad aedificationem filiorum Dei deputatus. Atqui quid aedificationis ex organorum sonitu (et) harmonia in templis pro64 [443:]uenit? Nihil certe praeter unam delectationem, in quem usum omnia Musica instrumenta inuenta sunt. Imo uero multorum animi offenduntur, (et) a''' meditatione uerbi Dei abstrahentur contemplatione Musicorum instrumentorum cum plus iusto animum ad concentum suspendant.

MARGO: II, MARGO. Paulus apostolus in Epist. prima ad Corin cap. 14 per totu(m) fere caput, ubi agit de publicis conuentibus in conuentibus in Ecclesia quid in templis peragi debeat recenset, ac commendat psalmos, hymnos, (et) cantica, Musicorum uero instrumentorum nusquam meminit, quod utiq(ue) fecisset si id ad pietatem pertinere putauisset.

MARGO: III, MARGO. Idem Apostolus 1 Cor. 14 uer. 26, precipit omnia debere in Ecclesia fieri ad aedificationem, Hoc praeceptum Apostoli quomodo organis implebitur, aut quam inde auditores aedificatione(m) capient. Experientia saepe testatur ex sono organoru(m) plurimos scandalum magis accipere quam aedificationem. Et certe non ab re de praedone illo historia in omnium fere ore uersatur, quicum inter organoru(m) concentum in templum fuisset ingressus, clamabat nullu(m) in templo hominem esse, quod nullus ad concentu(m) organorum duceret choreas. Ipse uero satis super que ludens exiit (444:] Ecclesiae Alexandrinae morem laudant quae cum uideret tantam populi infirmitatem ut magis Harmoniae (et) sono quam uerbo Dei attenderet, ritum organorum (et) Musices suspendit: Quapropter si (et) hodie animaduertatur (ut fit quotidie) Christianorum plebem in sacras aedes, ad sonum Organoru(m) Ceu in theatrum concurrere ubi modulationibus indulgerent, abstinendum potius esse arbitror a''' re non necessaria, qua'''m id commitendum ut cum pernicie animarum suis uoluptatibus indulgeant.

MARGO: V, Augustinus in libro de Musica, MARGO. Augustinus in Epistola quam habet ad Memoriam ait, Scripseram de rithmo sex libros, (et) de Melo forsitan athuc sex scribere fateor, disponebam cum mihi octum speraba(m) futurum. Sed post quam mihi curarum Ecclesiasticarum sarcina est imposita omnes illae delitiae fugere de manibus. Vocat hic Augustinus Musicorum organorum scientiam, delitias, quarum non magna ratio haberi debet, imo''' qui curis Ecclesiasticis est occupatus hae delitiae a''' manibus eius fugeri debent.

MARGO: VI, MARGO. Idem Augustinus lib. 9 Confess. dolet se interdum lapsum esse quod Musicis instrumentis interdum plus attentionis adhibuerit, qua(m) debuerat, Si tantus uir se peccasse (et) dolere dicat in hac parte, quid de reliquis dicendu(m) est? [445:]

MARGO: VII, MARGO. Haesitat tamen multis locis num Musica in templis retineatur, Ac uidetur id interdum concedere addita hac moderatione ut se paratum dicat mutare sententiam si ratio potior adferatur.

MARGO: VIII, Praecepta de Musicis instrumentis caeremonialia, MARGO. Et certe si ceremonias ueteris testamenti in Nouo abolitas esse concedemus, Cadet omnis Musicorum instrumentorum usus in templis. Scimus enim in Veteri populo, Ceremoniales fuisse leges easq(ue) typicas de organoru(m) (et) Musicae obseruationibus. Quare alia nobis sub Euangelio simplicitas tenenda est.

MARGO: IX, MARGO. Accedit huc quod de Musicis instrumentis in sacro caetu habendis nullum extat praeceptum in Nouo testamento, Vtiq(ue) ideo quia lex (et) prophaetae usq(ue) ad Christum. Matt. 1865 uer. 13.

MARGO: X, Gregorius Romanus, MARGO. Gregorius sane in Synodo Romana ut dist. 62 habetur, conqueritur in templis uocem Musicorum instrumentorum fieri cuius uerba sunt, Dum inquit blanda uox (et) sonus quaeritur, congrua uita negligitur, (et) Musicus minister Deum moribus stimulet, idest exasperet, (ut exponit glossa) cum populu(m) uocibus delectat, Eadem distinctione multa in hanc sententiam afferuntur in primisq(ue) uersus illi.

MARGO: Versus, MARGO. Non uox, sed uotum, non cordula Musica,66 [446:] sed cor.

Non clamans, sed amans, cantat in aure Dei,

MARGO: XI,67 MARGO. Arnobeus lib. 7, aduersus gentes, Iustinus ittem quaest. 1 c 7. satis clare decent musicoru(m) instrumentoru(m) in templis usum nimis puerilem esse, (et) ijs qui in Christo adulti uideri uolunt minus conuenientem. Subijcit Iustinus ergo quasi quodam modo repuerascunt qui simplici cantu non contenti, musica quoq(ue) instrumenta inuexerunt, Idq(ue) tanto magis est puerile, quando fit ijs in locis, in quibus cum semel amota fuissent, eoq(ue) de si uissent homines, denuo''' reuocantur.

Hac sententia est eorum qui instrumentis musicis in templis uti nolunt.

Altera thesis eorum qui organis uti posse in templis affirmant,

MARGO: Organis uti posse in templis probatur, I. Ab causa eficiente, MARGO. Magnus est usus musicorum instrumentoru(m) in templis populi Christiani, itaq(ue) retineri debent.

Primum hoc a''' causa efficienti confirmant, quod musica sit eximium quoddam inuentu(m), ac donum Dei, ideoq(ue) ad honorem (et) gloria(m) Dei conuertendum, quod in templis ac caetibus populi Christiani commodissime sit.

MARGO: II, Ab efficis seu fine, MARGO. Secundo Musica inquiunt sua concinnitate (et) concentus praestantia admonet homines opificis optimi maximi, (et) consensus etiam68 [447:] eius, qui tam iuuat ac heat Ecclesiam, quam deceat (et) ornet, ut uel hac una de causa maxime sit in Ecclesiam recipienda.

MARGO: III, Ab effectu MARGO. Tertio. Quia musicorum instrumentorum suauitate (et) delectatione, alliciuntur homines ad conuentus sacros (et) simul illa detine(n)tur, qui alias in templa minime uenire(n)t, aut si maxime uenire(n)t, tame(n) minime diu manerent.

MARGO: IIII, MARGO. Quarto, Quod musica excitate mentes, ad cultum (et) laudes Dei fiant alacriores.

MARGO: V, Ab antiquitate, MARGO. Quinto, Quod usus huius artis antiquus sit ac nobis ad nostram religione(m) perinde transferendus. Et hoc nomine Theodoritus Eccles. hist. lib. 4. cap. 29. Ephraim laudat, quod ad pietatem musicam transferendo, gratissimum auditoribus (et) optimum remedium attulerit.

MARGO: VI, A consuetudine prisca MARGO. Sexto, Veteris Ecclesiae consuetudinem esse aiunt, ac citant Augustinum lib. 1 Retract. cap. 11 ubi sic inquit, Scripsi quomodo a''' corporalibus (et) mutabilibus numeris (et) instrumentis perueniatur ad immutabile, ut sic inuisibilia Dei, per ea quae facta sunt uisibilia conspiciantur, Ita Clemens Alexandrinus lib. 2 Paedagogi, cap, 4 de Musicorum instrumentorum usu pie in templis multa scribit. Vnde colligi potest, priscis Christianis instrumentorum musicorum (et) organorum usum in templis fuisse.69 [448:]

MARGO: VII, Ab authoritate scriptur[a]e, MARGO. Septimo omnium maxime tuentur hanc sententiam quibusdam sacrae scripturae testimonijs, e ueteri Testamento allatis. Deus quippe praeceperat Moysi, ut tubas argenteas faceret, quibus populus ad sacra peragenda conuocaretur. Num. 10. uer. 2.

Ita Moyses postquam [...] cecinisset, Mari rubro traiecto, Maria prophetissa (et) mulieres aliae piae, tympanis (et) choris Deum laudauisse leguntur. Exod. 15, uer. 20.

Sic quoq(ue) Nehem. 12, uer. 27. In dedicatione Muri Ierusalem Leuitae Cimbalis, psalmis, (et) cytharis lusisse dicuntur.

Sed mire Dauidi nituntur, qui gratiarum actiones, (et) laudes diuinas, Musicis instrumentis peragi docet.

Ps. 33. uer. 2. Confitemini Domino in cithara, (et) in psalterio decem cordarum, psallite illi.

Ps. 43. uer. 4. Introibo ad altare Dei, Confitebor tibi in cithara Deus, Deus meus.

Ps. 57. uer. 9. Exurge psalterium (et) Cithara, exurge diluculo.

Ps. 71. uer. 22, Confitebor tibi in organis Musicis pro ueritate tua Deus meus, psallam tibi in Cithara o sancte Izrael.

Ps. 81. uer. 3. Sumite psalmum, (et) date tympanum, psalterium iucundum cum cithara Domino [449:]

Psal. 108 uer. 3, Exurge psalterium (et) Cithara diluculo.

ps. 149, u. 3 Laudate nomen Domini in choro tympano (et) psalterio.

Ps. 150 uer. 3, 4, 5. Laudate eum in sono tubae, laudate eum in psalterio (et) Cithara, laudate eum in timpano, laudate eu(m) in chordis (et) Organo. Laudate eu(m) in Cymbalis bene sonantibus, laudate eum in Cymbalis iubilationis. Haec omnia ad suae sententiae co(n)firmationem adferunt ex ueteri testamento.

Ex nouo quoq(ue) testamento probationes adferre nituntur, ac praecipue locum Apocal. 5 uer. 8. adducunt, Vbi 24 Seniores coram Agno corruentes Citharas (et) phialas aureas habere dicuntur, quibus Canticum nouum agno canunt. MARGO: VIII, MARGO. Ex quibus colligunt debere uti etiam num Christianis, Musicis organis in caetibus sacris.

Et hactenus de tertio Membro huius sectionis. Sequitur Quartum.

MARGO: Diuersaru(m) sententiarum conciliatio. MARGO. Conciliatio diuersarum Sententiarum. de Musicis organis in templis.

Has diuersas sententias conciliare facile est, ita ut ad primam posterior referatur.

Aiunt Musicam esse donum Dei, Hoc nemo nescit, sed si ideo sit in templis adhibenda, omnia quae scimus (et) habemus cum sint70 [450:] Dei dona, in templa Christianorum inuehenda erunt, ut pote omnes liberales artes iuris ciuilis prudentia, medicina, disciplina Militaris, Architectura, Agricultura, Et deniq(ue) Mercatura, qua(m) Christus eiecit Mat. 21 uer. 12. Ista enim omnia dona sunt Dei.

MARGO: II, MARGO. Eodem modo respondetur ad id, quod secundo loco dicunt Musicam nos admonere opificis Dei in templis, innumeras enim res esse quae nos admoneant conditoris quis nesciat utpote Machinam caeli (et) terrae, eiusq(ue) aspectum imo ipsum hominem qui hac ratione [...] a''' plerisq(ue) appellatus est. Quam ob rem si nulla alia subsit causa, non magis musica instrumenta in templa recipi debent, quam alia, quibus uerbum diuinu(m) ceu pedagogus unicus antefertur.

MARGO: III, MARGO. Tertio aiunt homines allici Musicis instrumentis ad conuentus sacros. Hoc etsi aliqua ex parte concedam, tamen diuersum statuit Christus Matt. 5 uer: 6. Beati inquit qui esuriunt (et) siciunt iusticiam quia ipsi saturabuntur, Qui ergo fame (et) siti uerbi diuini in te(m)pla non adiguntur, Certissima causa est (quod si ad sonum organorum adigantur,) Eos non uerbum Dei sed delitias adeoq(ue) sca(n)dala quaerere.

MARGO: IIII, MARGO. Quomodo aut concedi debet Musica exci-71 [451:]tatae mentes ad laudes Dei fieri alacriores, si rursus periculum fortasse erit nec sic in uarietatem sonorum (et) interualla distinctionesq(ue) uocum intenta infixaq(ue) mente simus. Id D. Augustinus lib. 9. Confess. fatetur, quodammodo sibi quoq(ue) accidisse, nempe ut magis in Musicos modos, quam psalmorum uerba, ac sententias, animo fuerit intento.

MARGO: V. MARGO. Antiquum esse Musicorum instrumentoru(m) usum minime inficias imus. Sed rursus est co(n)fitendum, (et) extra templa fieri id utiliter (et) honeste posse, quemadmodum antiqui fecerunt. Extra templa enim si honeste musicis instrumentis (ut antiqui) utamur, hoc non improbarit quisquam,

MARGO: VI, MARGO. Vetustissimam ueteris Ecclesiae consuetudinem esse uti Musicis instrumentis in Christianorum templis non negamus. sicut ex Augustino habemus sed cum illud tempus Augustini (et) reliquorum patrum uicinus fuerit ad tempora legis, Non mirum si ipsis Musicorum, organorum concentus placeat.

Interea tenendum est Augustinum haerere multis locis in hac quaestione, ac fatetur separatum esse mutare sententiam, si ratio potior adferatur.72 [452:]

MARGO: VII, MARGO. Ad omnia ueteris testamenti loca quibus nituntur, breuis est responsio Matthaei Euangelistae, Lex (et) prophetae usq(ue) ad Iohanem, cap. 11, uer. 13. Cum itaq(ue) leges de Musicis instrumentis in ueteri populo fuerint ceremoniales finem suum in Christo sortitae sunt.

Quas ergo res externas (et) ceremoniales Ecclesia ueteris testamenti habuit,

Eius exemplo populo Christiano noui testamenti, nunquam sunt obtrudendae.

MARGO: VIII, Aretas, MARGO. Ad locum Apocalipseos respondet Aretas interpres. Quod inquit Citharas habent seniores coram agno concordiam significat, (et) consensum in agendis Deo gratijs, Vnde Iohannes no(n) uoluit stabilire Organorum (et) Cithararum externo sonitu in templis gratias debere Deo agere. Sed tantum ostendere, qualis deberet esse oratio, (et) gratiarum actio hominum piorum, nempe concors (et) uno consensu ad Deum extensa, ut solet esse harmonia in Musicis. Haec Aretas.

Vides ex istis quomodo in utranq(uem) partem disputari in hac quaestione possit.

Verum his in utranq(uem) partem dictis ac consideratis deinceps proponam, quid in tota controuersia tandem mea sententia statuendum sit ac uideatur.

Sit ergo thesis nostra.73 [453:]

Cum praeceptum in Noui testamenti libris nullum extet, quo Musicorum instrumentorum in templis uel mandetur, uel explodatur usus. Nec eas Ecclesias quae nullam in suis templis musicam habent, ad recipiendum eus usum cogendas, nec damnandas esse eas quae in suis templis Organis musicis utuntur, Sed cuiq(ue) Ecclesiae quod eius statui conuenit ac conducit, esse concedendum, perhibemus.

MARGO: Musica instrumenta inter res adiaphoras, I, MARGO. Hanc mediam sententiam his rationibus obtineo.

Prima. Quod nullo iure, ad id cogi quisqua(m) potest ad quod nullo uel Christi, uel Apostolorum praecepto obligatur. Sed ad instrumenta musica recipienda uel abijcienda in templis nullo Christi uel Apostolorum praecepto obligamur. Ad hoc ergo nullo iure cogi quisquam potest. Rationem huius argumenti etiam patroni Musicorum instrumentorum concedunt.

Antonius part. 3 titu: 13 cap. 4 sic ait.

De Musicis organis non reperitur aliquod praeceptum nec de iure diuino nec de iure positiuo communi.

MARGO: Hieronimus, MARGO. Huc pertinet dictum Hieronymi dist. 25. Vna quaeq(ue) prouintia in suo sensu abundet. His accedit, Quod omnis antiquitatis mo-74 [454:]numentis indicatur Musicam Ecclesiasticam, alibi in magno (et) uario, alibi in exiguo, (et) praeparco, alibi in nullo prorsus usu fuisse.

MARGO: Musica quando recepta in Oriente, MARGO. In Orientalibus Ecclesijs sub ipsa statim rerum Christianarum initia, Musica Ecclesiastica fuit recepta, In Occidentalibus uero Ecclesijs admodum sero est recepta: Quae uarietas (et) dissimilitudo satis clara libertatis uestigia habet.

Hactenus de quarto membro, Sequitur ultimum.

Qui Musicis instrumentis uti in te(m)plis uolunt, quas Cautiones obseruare debent?

MARGO: Conditiones musica necessariae, MARGO. Si qui licite ac fructuose musicis instrumentis uti in templis uolunt Sex has cautiones obseruare debent.

MARGO: I, MARGO. Ne in Musicis instrumentis, pietatis (et) diuini cultus prora puppisq(ue) ponatur. In papatu enim fere ubiq(ue) putant in templis cultui Dei probe satis factum. Cum diu multumq(ue) organis lusum (et) cantatum fuerit.

MARGO: II, MARGO. Videndum praeterea ne in Musicis meritum aut remissio peccatorum collocetur. Sicut Abbates cantibus Missarum, (et) organorum auditis, peccatorum indulgentias populo frequenter pronunciant.75 [455:]

MARGO: III, MARGO. Tollendum quoq(ue) idest uitium nec sic indulgeatur Musicis instrumentis (et) cantibus in Ecclesia ut praedicationi uerbi Dei, ac doctrinae sacrae nullus propemodum relinquatur locus. Ita enim multi strepunt uocibus et fistulis, ut nulla pars temporis contioni reseruetur. Quo fit ut populus Musicis et harmonijs plenus, famelicus autem quo ad caelestem doctrinam e templo discedat.

MARGO: IIII, MARGO. Quarto, Ne tam lauta (et) munifica stipendia Musicis co(n)stituantur, ut ministris, in Dei uerbo laborantibus, aut parum aut fere nihil prospiciatur.

MARGO: V, MARGO. Quinto, Curandu(m) est ne in templis quaeuis promiscuae canantur aut Musicis instrumentis modulentur, Sed illa tantummodo quae in diuinis literis continentur, aut quae cu(m) uerbo Dei ad amusim consentiunt.

MARGO: VI, MARGO. Sexto, Illa confragosa clamosaq(ue) admodum Musica, omnino reijciatur, a''' qua astantes uerba etiamsi uelint minime exaudire queant Et hic est finis huius sectionis. Id enim id tempus est, quo qui patrem omnipotentem uere uolunt adorare, id non ceremonijs aut ullo externo expediant modo, sed faciant in spiritu (et) ueritate. Iohan. 4, uer. 23.76 [456:]

Hactenus quaestiones iuxta primam distinctionem tertij membri positas exposuimus, Sequitur nunc alterius distinctionis quaestio.

Cum palam diuinae irae signa, (et) ultionis flagella sentimus, utpote pestem famem, bella, (et) similia, pietas, Christiana permititne uti Musicis instrumentis.

MARGO: Musicis instrumentis uti non lire tempore aflictionum (et) irae Dei probatur, MARGO. THESIS.

Temeritatis est Thrasonicae (et) impietatis nimie tempore irae diuinae pestis famis belloru(m) (et) captiuitatis musicis delitijs uti, etiam in politico conuentu.

MARGO: I, Vsus instrumentorum musicorum MARGO. Primum hoc ex eo patet quod si quis his delitijs eo tempore utatur, timorem Dei abiecisse uidetur, Cur enim Musica instrumenta in rebus politicis sunt inuenta, nempe, ut delitias (et) laetam delectatione(m) moueant: Quid uero magis contrarium esse possit timori diuino quam dum punimur (et) affligimur interea Cyclopicos concentus (et) delitias sectamur.

MARGO: II, MARGO. Praeterea finis quoq(ue) afflictionu(m) thesin ha(n)c confirmat. Quis ille est finis? Explicat Paulus 1 Cor. 11, uer. 32. Du(m) iudicamur a domino corripimur ne cum hoc mundo damnemur. [...] ergo ut resipiscamus (et) emenda-77[457:]tionem78 uitae ac humilitatem coram Deo ostendamus. Quomodo autem in afflictionibus humilitatem (et) uitae emendationem oste(n)demus, si musicis instrumentis (et) delitijs lasciuis perpetuo luxuriamus?

MARGO: III, MARGO. Huc accedit quod uerae poenitentiae signa in afflictionibus Deus a''' nobis requirit.

Atqui Musicis instrumentis (et) Citharis co(n)tritio (et) paenitentia nunquam declaratur. Quare insignis irae Dei Musica tacere debet.

MARGO: IIII, MARGO. Ab exemplo Patrum res plana est, Cum enim aliqua(n)do accidit ut Deus insueto more eos afflixerit no(n) Musicis delitijs sed sacco (et) Ieiuniis, Cinere (et) scisis uestibus poenitentia(m) declararunt.79 Rex Niniue audita concione(m) Ionae de internecione Vrbis, publico praecone ieiunia indici iussit, cineribus (et) sacco populum indui mandauit, Ionae 3 uer. 8.

Quin (et) ipse rex abiectis uestibus, sacco indutus in cinere sedijt. uer 6.

A uiris urbis Hai percussis Izraelitis Iosue scindens uestimenta sua pronus cadit in terram cum senibus Izrael, (et) puluere caput inuoluit Iosue, 7 uer. 6.

Dauid audita nece filiorum in bello, scindit uestimenta cum omnibus proceribus suis 2 Reg. 1280 uer. 31.

Quomodo ergo horum exempla pia imita-81 [458:]bimur si in afflictionibus nostris Musicis instrumentis delitias sectabimur quomodo poenitentiam ostendemus. Nimirum, Curios simulabimus, (et) bachanalia uiuemus.

MARGO: V, Locus Dauidis de musicis instrumentis, MARGO. Sed ut nullum extet testimonium (et) exemplum in sacris literis ad confirmandam hanc thesin: tamen satis facit confirmationi uel illud unicum psalmorum caput 136,82 quo ipso Dauid captiuitatem Babylonicam deflet.

1 Super flumina Babylonis illic sedimus, (et) fleuimus dum recordaremur Sion, 2 In salicibus in medio eius suspendimus organa nostra. 3 Quia illic interrogauerunt nos, qui captiuos duxerunt nos, uerba cantionum, (et) qui abduxerunt nos, Hymnum cantate nobis, de canticis Sion. 4 Quomodo cantabimus canticum domini, in terra aliena? 5 Si oblitus fuero tui Ierusalem obliuioni detur dextera mea.

6 Adhaereat lingua mea faucibus meis si no(n) meminero tui si non proposuero Ierusalem in principio laetitiae meae, (et)c. Ex his omnibus apparet suspendenda esse organa, (et) Musica instrumenta, cum fletu tempore afflictionum, belli, captiuitatis, pestis, (et) famis. Et hactenus de sectione sexta sequitur septima.

A szövegkiadás alapja: LASKAI CSÓKÁS Péter: Speculum exilii ... c. művének (RMNy 483) az OSZK-ban található példánya. A könyv gyenge minőségű, rossz, többször elmosódott nyomással készült, így nem tüntettük fel azokat a helyeket, ahol nem látható az elválasztójel.