Incipit vita beati Henrici ...
(Scriptores rerum Hungaricarum tempore ducum regumque stirpis Arpadianae gestarum.
Szerk.: Szentpétery, Emericus. Budapestini 1938. II. 449-460.)
(...)
1. Beatus itaque Henricus modico contentus sapore (sic), per singulas noctes cunctis se in lecto collocantibus et, ut regiam decet sobolem, duobus candelabris ante se lucentibus in spalmis (sic) deo decantandis vigilabat et in uniuscuiusque psalmi fine veniam cum cordis contritione postulabat. Quod pater eius caute immo et oculte per rimam parietis sepe prospiciebat, nulli tamen suorum manifestare volebat. (...)
2. Quodam tempore, cum beatus rex Stephanus ad ecclesiam beati Martini, quam ipse in Sancto Monte Pannonie inchoaverat et egregia monachorum congregatione decoraverat, una cum filio causa orationis advenit, sed rex sciens pueri precellens meritum, onorem, quem (sic) eum decuit, inpendit filio. Nam cum predicti fratres peracta processione salutaturi regem accessissent, propter reverentiam filium suum premisit ad salutandum. Puer autem Henricus spiritu sancto repletus, prout divina revelante sibi gratia singulorum merita noverat, singulis inequaliter oscula distribuit. Alii siquidem unum, alii tria, alii vero quinque, postremo uni VII oscula continuavit. Quam rem, ceteris intuentibus, beatus rex Stephanus tacite admirabatur, familiarique colloquio, finita missa, cur illis inequaliter oscula distribuisset, diligenter ab eo sciscitatus est. Beatus itaque Henricus singulorum merita coram patre pertractans, videlicet quanto temporis spatio singuli in virtute continentie perstitissent sub ea consideratione se plura aliis et pauciora aliis oscula dedisse edocuit, eumque cui septena multiplicaverat oscula virginalem vitam perduxisse asseruit. O excitatrix omnium virtutum gratia, que nostre angustias nature habundanter excedis, que profunda misteria revelas parvulis, tu beato Henrico magistra affuisti, tu ei liberam de ocultis aliorum intelligentiam contulisti. Huius autem interne revelationis veritas hoc modo est comperta in eo.
3. Paucis enim diebus interpositis ex quo de sancto monte abscesserat, beatus Stephanus, duobus tantum ministris adhibitis, eo die regressus, vigilias fratrum et orationes secreto explorabat. Iamque expleto matutinarum officio, ceteris se in lecto collocantibus, illi soli, quibus beatus Henricus hoscula multiplicaverat, in ecclesia persistebant, divisique in angulis ecclesie secretioribus, in conspectu dei in psalmis vigilabant. Cumque ad singulos sanctus rex divisim accederet, faciem suam eis manifestavit, et in verba benedictionis eos salutavit. Singulis autem regiam maiestatem rupto silentio venerantibus, ipse novissime ad fratrem Maurum nomine veniens, quem in septenis osculis beatus Henricus commendaverat, nec blanditiis salutationis, nec verbis regie comminationis responsionem ab illo extorquere potuit. Mane autem facto, cum fratres conventum celebrarent, rex ipse affuit et ut animum fratris Mauri de virtute humilitatis temptaret, in communi audientia plurima ei religioni contraria obiecit. Cuius assertioni Maurus nullam contradictionem fecit, set humiliter perstans, ad deum, qui humane mentis inspector est, sperando confugit. Tunc vero beatus Stephanus filii sui verba rata esse cognovit, ordine et re narrata Maurum laudibus extulit et ut locus pontificalis per eum decoraretur, paulo post in episcopatum eum Quinqueecclesiis sublimavit.
4. (...) Contigit autem, ut dum nocte quadam orationis causa secreto, uno totum (sic) contentus famulo, vetustissimam et antiquissimam, que in Besprimiensi civitate ad honorem pretiosissimi Christi Georgii fabricata est, intraret ecclesiam, ibique orationi vacando, quid acceptabilius offerret deo, penes se retractaret, subito lumen cum ingenti claritate totum ecclesie circumfulsit edificium, in quo vox divina in supernis sic insonuit: „Preclara est virginitas, virginitatem mentis et corporis a te exigo. Hanc offer, in hoc persta proposito”. Ille autem non in se presumens, set ad gratiam, tamquam ad veram medicinam, confugiens ait: „Domine deus, universitatis inspector et humane inbecillitatis adiutor, qui aufers spiritum principum, qui terribilis es aput reges terre, beneplacitum tuum in me perfice, et noxios motus, qui contra animam militant rore tue misericordie extingue”. Itaque beatus Henricus eadem hora in verbo divine consolationis confortatus, secretum hoc aput se conservabat et ministro illi, qui huic divino colloquio et aliis plerumque solus aderat, nec (sic) cuiquam rem huiusmodi usque ad obitum suum aperiret, obsecrando interdicebat. He et quamplura virtutum signa, tanquam in secreto mentis cubiculo conclusa, penes Sanctum Henricum tenebantur et usque dum fracta est ampulla et odor unguentorum diffusus est, nemine (sic) detegebantur.
5. Interea, cum ex paterna dispositione virgo nobilis, utpote orta de regali prosapia, beato Henrico desponsata esset et adducta, et (sic) ex utraque regali linea regia potestas (sic) succederet in posterum, ipse carnalem generationem, que corruptibilis est, spirituali proposito virginitatis postponens, ieiuniis corpus maceravit, animam autem pane verbi dei saturavit, ne qua ei carnis titillatio dominaretur, et intacte sue coniugis incorruptam servavit virginitatem. O miranda iuvenis continentia, quam (sic) fonte lacrimarum restrinxit amoris incendia, flammamque portans in gremio, non urebatur eius incendio. Grande est enim, et pene ultra mortalem naturam, corpoream sopire luxuriam et concupiscentie flammam adolescentie facibus accensam animi virtute extinguere et spirituali conatu vim gemine oblectationis excludere, vivere contra humani generis morem, despicere solatia coniugum (sic), dulcedinem contempnere liberorum, et quecuncque presentis vitae esse commoda possunt, pro nichilo spe future beatitudinis conputare. (...)
Verum ubi corpore dissoluto in etate adhuc iuvenili data est ei hereditas in terra viventium, sponsa sua ei (sic) testimonium virginalis vite perhibuit, familiarisque ille minister, que viderat frequenter aut audierat ultra non abscondit.
6. Nec hoc pretereundum esse puto, quod aliquando Constantinopoli cum domino Alme (sic) duce commoranti, quidam religiosus canonicus Cesariensis ecclesie ad Grecorum imperatorem missus narravit, se in gestis Sancti Eusebii legisse, quia eadem hora, qua beatus Henricus dissolutus est, Sanctus Eusebius Cesaree Palestine metropolitanus, cum in processione una cum clero et populo incederet, sonum angelice dulcedinis audivit in excelso apertisque oculis cordis, animam beati Henrici, filii Sancti Stephani primi Pannonie sursum transferri prospexit. Aderat autem et demonum multitudo, tamquam si quid in illo deprehenderet, unde offendiculum tanto confessori intenderet. Cumque Sanctus Eusebius in hac visione obstupesceret, desursum audivit eadem hora hanc ipsam animam beati Henrici in iubilo ad supernam sedem transferri. Eadem quoque visio et melodie dulcedo cuidam archidiacono per orationem Sancti Eusebii revelata est. Et quoniam necessaria sunt miracula, ubi humana inbecillitas ad credendum est tarda, tantisque virtutum signis dies obitus sui tricesima coruscavit, ut omnibus in regia urbe, ubi sanctum corpus eius humatum est, commorantibus non dies meroris, sed gaudii esset, cum nec ipsum patrem meror ob mortem filii angeret, sed eum ob coronam vite eterne filio indubitanter collatam letitia plena perfunderet.
7. Unum autem de egregiis miraculis, quod postmodum in diebus nostris pro confessore suo deus revelare dignatus est, nostre narrationi assumimus, quamquam in hoc et in ceteris adeo famosa sine scripto sunt omnia, quod et filii, qui nascentur et exurgent, cognoscent hec et narrabunt filiis suis. Erat igitur Chonradus nomine, idemque Theutonicus natione, adeo abominabile (sic) peccatorum pressura sarcinatus, tantaque ignominia affectus, ut quasi quatriduanus in monumento feteret. Sed quoniam ipse, qui Lazarum suscitavit in corpore, cottidie peccatores resuscitat in mente, nec peccatorem predictum in profundo peccatorum reliquit, sed, ut agnosceret, quantis esset circumdatus miseriis, oculis (sic) mentis eius per conpunctionem apperuit. Ille itaque ad vicarium beati Petri, Hildebrandum, qui Roma (sic) sedi tunc prefuit veniens, vulnera sui commissi detexit et postulata satisfactionis iniunctione medicinam anime expetiit. Papa vero quantitatem peccatorum illius, tanquam ante hac inauditorum obstupescens, deliberatione habita, vulnera per iniunctam penitentiam non curavit, ne tamen desperans fluctuaret, consilio peccatorem confirmavit. Itaque lorica illum circumdedit et eam, ut corpori firmius adhereat, V. catenis ferreis circumcinxit, cartamque confessione illius inscripta (sic) et cera circumdatam proprioque anulo sigillatam illi porrexit, monens et exortans, quatinus omnia loca, in quibus sancti dormierunt lustraret, sic ubi divina gratia sanctorum intercessione illum visitaret, hoc autem visitationis divine signum foret, si quando lorica fractis cathenis in partes prosiliret et carta nichil inscriptum contineret. Abiens ergo ille plurimorum loca sanctorum peragravit, novissime Iherusalem ad sepulchrum domini veniens, ibique misericordiam expectavit ab eo, ‘qui sanat contritos corde et alligat contritiones eorum’ (Ps. 146, 3.). Set dominus non ostendit in illo virtutem suam ‘in civitate munita’ (Ps. 30, 22.), quatinus ad laudem et gloriam beati Henrici reservaretur.
Interea fama beati Stephani regis pannonie, ad cuius sepulchrum cottidiana fiebant miracula, insignis habebatur. Consumatoque itinere vir supramemoratus Albam pervenit, ubi corpus beati Stephani recconditum venerabatur. Cumque in aliis virtus dei et intercessio et (sic) regis eximii crebris miraculis revelaretur, ille tamen vir vinculis lorice arcius angeretur, penes se coniuramento confirmavit, quod de loco ecclesie se non ammoverat (sic), quousque dominus in eo ostenderet quanti meriti beatus Stephanus apud ipsum esset. Factum est autem, cum esset hora diei quasi VI. ex nimia corporis fatigatione et cordis contritione in ecclesia ille obdormivit. Affuit autem illi in supernis (sic) beatus Stephanus ad hunc modum dicens: „Surge, nec in meritis meis presume aput deum, quoniam non sufficio propter te intercedere. Vade ergo ad sepulcrum filii mei beati Henrici, ipsum intercessorem habe, ipse est, qui in virginali vita deo complacuit, cuius ‘vestimenta non sunt coinquinata’ (Apoc. 3. 4.) et sequitur ‘agnum, quocunque ierit’ (Apoc. 14, 3-4.). Ipse est etiam ex eorum numero, qui ante tronum dei ‘cantant canticum novum, quod nemo potest canere’, nisi is, qui virgo est.” Eadem itaque hora ille de somno surgens, ad sepulchrum beati Henrici in eadem ecclesia situm festinavit et cum ibidem provolutus horaret, repente lorica fractis cathenis per plurimas partes divisa in terram prosiluit, multis in ecclesia ammirantibus, unde tanta ferri concussio sonumk dedisset. Re autem declarata convenientibus clero et populo a Fabiano cancellario, eiusdem ecclesie rectore, sigillum pape, quod diu vir ille tulerat, confractum est, et carta interius soluta est, sed nec in ea litterarum vestigia aparuerunt. Tunc vero omnes, qui affuerunt in laudem dei et beati Henrici proruperunt, et, ut tantum beneficium memoriale esset, regi Ladisclavo qui tunc temporis Pannonie prefuit, universisque episcopis et principibus regni, que viderant et audierant super hac re, notificaverunt. Rex itaque Ladislavus, utpote divine religionis cultor, convocato concilio et indicto triduano ieiunio in Nonis Novembris corpus beati Henrici cum honore elevavit, qua die postmodum in multis miraculorum virtutibus confessoris sui merita declarat Ihesus Christus dominus noster. Qui cum deo patre vivit et regnat in secula seculorum. Amen. Explicit vita beati Henrici, filii beati Stephani regis Ungarorum.