Osvaldus de Lasko: Biga salutis, De Sanctis

 

De eodem festo Beati Emerici

Sermo CV.

 

Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam. Ps. CXLII.

 

Haec profecto verba dicebat gloriosus dux et virgo Emericus, regis Hungariae filius, dum in praesenti vita de bono in melius Spiritusancto dirigente proficiebat, quousque ad terram viventium plenus bonis operibus pervenit, ubi summa rectitudo est. Ad quam terram euntibus nobis tria sunt consideranda, scilicet:

·        Primo terminus, a quo amovemur.

·        Secundo medium, per quod dirigamur.

·        Tertio terminus, ad quem deducamur.

Primo dixi, quod euntibus nobis ad terram viventium necessarium est nobis considerare, a quo separamur termino, quare a nobis, id est: a propria voluntate, iuxta illud Ecci. XVIII.: A voluntate tua avertere. Et Math. XVI.: Si quis vult venire post me, abneget semetipsum, id est: recedat a propria voluntate. Quare dicit Gregorius: Nisi quis a seipso deficiat ad eum, qui supra ipsum est, non appropinquat. Voluntas vero propria secundum Bernardum est, quae non est communis Deo et hominibus, id est: quae non fit ad Dei honorem et proximi utilitatem. Idem: Quid est, quod odit Deus aut punit, nisi propriam voluntatem. Tolle propriam voluntatem, et infernus non erit. Oseae X.: Confundetur Israel in voluntate sua. Ergo ab ea debemus recedere, a qua nullus potest, nisi pertrahatur.

            Secundo ideo consideremus medium, per quod dirigamur, quod est spiritus Domini, qui deducit inter alia per tria, videlicet per timorem, per castigationem et per amorem.

            Primo gratia Dei sive spiritus Dei deducit voluntatem hominis a malo per timorem immissum, Prover. XV.: Timore Domini omnis homo declinat a malo. Et Ecci. II.: Qui timent Dominum, requirunt, quae beneplacita sunt ei. Iterum Iudith XVI.: Qui timent te, magni erunt apud te per omnia, id est: hic et in futuro, cum enim anima misera cognoverit per Dei gratiam, quod est in medio hostium, quod ibit continue ad moriendum, tandem ad iudicium, deinde ad supplicium, nisi vitam emendet, tunc incipit resilire a mala voluntate. Et quis ista considerans audeat in peccatis permanere, de quibus Bernardus: In iudicio undique erint angustiae, hinc peccata accusantia, inde terrens iustitia, subtus horridum chaos, desuper iudex iratus, intus conscientia urens, foris mundus ardens. Si tunc iustus vix salvabitur, peccator sic deprehensus in quam partem se avertet, latere erit impossibile, apparere intolerabile, iudex erit vehementer iratus, sententia semel lata erit immutabilis, tortores horribiles, qui numquam miserentur, tormenta erunt sine intervallo, timor conturbat te, cum terra aperietur coram te, corrues in stagnum ignis ardentis et foetentis, ignis exterius carnem comburet, et vermis intus conscientiam corrodet, ibi eris sine fine et sine spe misericordiae, omnia quoque gehennae supplicia superabunt Deum non videre et bonis carere omnibus.

            Secundo spiritus Dei trahit voluntatem castigatione, puta: infirmitate, damno etc. Oseae XI.: In funiculis Adam traham eum. Gregorius: Mala, quae nos hic premunt, ad Deum ire compellunt.

            Tertio Dei spiritus trahit propriam voluntatem amore sui, quando immittit cogitare, cum quanta charitate sit creatus ad Dei imaginem, et cum quanta dilectione sit redemptus ab aeterna morte, de qua Salvator Ioh. III.: Sic Deus dilexit mundum, ut unigenitum suum daret, ut omnis, qui credit in eum, non pereat. Hinc Anselmus: Quid misericordius dici potest peccatori aeternis suppliciis deputato, quam „accipe filium meum et da pro te”. Et filius: „Praesto sum, accipe me et redime te.”

            Tertio consideremus terminum, ad quem deducamur, qui est Deus et lex eius, iuxta illud: Iustitiae Domini rectae laetificantes corda. Rectae quippe sunt leges, quae dictant Deo Creatori servire, voluptatibus contraire, mundum calcare. Et talis est lex Christi dulcis et suavis. Math. XI.: Iugum enim meum suave est et onus meum leve. Gregorius: Pro amore eius omnis persecutio habet dulcedinem, omnis afflictio consolationem. In hac lege Beatus Emericus deductus est ad terram rectam ducente ipsum bono spiritu Domini. Unde ex praemissis verbis ad honorem Beati Emerici ducis tria notemus salutis documenta in praesenti sermone Dei gratia declaranda, scilicet:

·        Primo varii spiritus distinctionem, ibi: spiritus tuus bonus.

·        Secundo boni spiritus operationem, ibi: deducet me.

·        Tertio nostri spiritus quietationem, ibi: in terram rectam.

Primum itaque documentum declarandum dixi ex praetactis verbis varii spiritus distinctionem pro eo, quod dicitur: spiritus tuus bonus, per hoc innuens, quod sit etiam spiritus malus, qui abducit peccatores per diversa vitia ad inferni supplicia. Ideo sciendum, quod quadruplex spiritus distinguitur in Sacra Scriptura, scilicet:

·        Primus humanus.

·        Secundus diabolicus.

·        Tertius angelicus.

·        Quartus divinus.

Primus spiritus dicitur humanus, qui secundum partem inferiorem, id est: sensualem est a Deo aversus, ad visibilia conversus, immo ad noxia, qui facilis est ad seducendum, debilis ad operandum et fragilis ad resistendum. Et nullus ab ista infirmitate in hac vita naturaliter potest liberari, sicut necessitas moriendi quamdiu vivit homo, non tollitur, ita necessitas peccandi saltem venialiter consequitur vitam praesentem, ideo dicitur Gen. VIII.: Sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua. Et Eccs. II.: Cuncti dies eius doloribus et aerumnis pleni sunt. Hinc Bernardus in meditationibus: Homo iste, quem gesto, informare non valeo, caecus est scilicet et mutus, surdus, inveteratus dierum malorum, rebellis virtuti et veritati, inimicus crucis Christi, vendit innocentem, viceversa vult crucifigi crucifixum. Et infra dicit: In insipientia sua nihil est, Deus tabescit bonis et malis, pascitur alienis, et immundis cogitationibus vacat, quatitur et non fatigatur, et sic in illis transgrediens de die in diem, de nocte in noctem. Unde merito quilibet clamare potest ad Deum altissimum, et dicere illud Hiere. XV.: Vae mihi, mater mea, quare genuisti me virum rixae, virum discordiae in universa terra. Sed certe ut dicitur ad Roma. VIII.: Qui secundum carnem sunt, quae carnis sunt, sapiunt. Et infra: Si secundum carnem vixeritis, moriemini, si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Et hi solummodo intelligunt miseriam et periculum suum, sicut Beatus Bernardus, qui sic dicebat: Si me non inspicio, meipsum nescio, si autem me inspicio, meipsum tolerare non possum, tanta in me invenio, quae digna sunt reprehensione et confusione, et quanto saepius me discutio, tanto plures abominationes in angulis cordis mei invenio. Ex quo namque peccare coepi, numquam unam diem sine peccato transire potui, nec adhuc peccare cesso, sed de die in diem, de hora in horam peccata peccatis addo, et ea prae oculis habeo, nec gemo, nec fleo, quod utique est mortis iudicium et aeternae damnationis signum, a qua damnatione spiritus humanus numquam per se cavere se poterit, ex quo est spiritus vadens, et non rediens. Ideo dicitur Iob XXXII.: Spiritus est in hominibus, et inspiratio omnipotentis dat intelligentiam boni, scilicet et mali, boni ad operandum, mali ad fugiendum. Dicit enim Augustinus: Gratia est lumen animae faciens hominem peccatum suum cognoscere. Idem: Nolentem gratia praevenit, ut velit, volentem subsequitur, ut possit. Ideo petit Ecclesia in collecta dicens: Tua nos, Domine, gratia semper praeveniat ac sequatur. Hinc Esa. XXVI.: Omnia opera nostra operatus es nobis, Domine. Quod confirmat Salvator Io. XV. dicens: Sine me nihil potestis facere. Ergo secundum Augustinum de correctione et gratia: Gratia Dei est, quicquid boni agimus. O igitur humane spiritus, inflate superbia, o excaecate concupiscentia, cur non te humilias ad Dei misericordias, cur Deo non agis de bonis gratias, ecce nihil boni ad salutem ex te vales facere, clama igitur ad Dei infinitam misericordiam dicendo: Et spiritum rectum innova in visceribus meis.

            Secundus spiritus est diabolicus, de quo Luc. XI.: Cum immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida quaerens requiem et non inveniens, dicit: Revertar in domum meam, unde exivi, et videt scopis mundatam et ornatam, vadit et assumit septem spiritus nequiores se, et ingressi habitabant ibi, et fient novissima hominis illius peiora prioribus. Hic autem spiritus cum spiritu humano, id est: sensualitate foedus iniit, ut perdant totum hominem aeternaliter. Unde Bernardus: Diabolus confidit de adiutorio carnis, quoniam magis nocet domesticus hostis. Illa vero ad subversionem meam foedus cum illo iniit, utpote de peccato nata, in peccato nutrita, nimis corrupta ab origine, sed multo amplius vitiata prava consuetudine. Hinc dicit Magnus Albertus in compendio, quod spiritus malignus decipit homines quattuor modis:

            Primo suadendo bonum propter malum, ut dare elemosynam, quod exinde glorietur.

            Secundo suadendo malum sub specie boni, sicut periurare pro rebus terrenis alterius conservandis, cum tamen pro nulla re deberet periurare.

            Tertio decipit dissuadendo bonum tamquam nocivum, ut cum dissuadet probo viro religionis ingressum, ne egrediens inde tandem poeniteat bonum fecisse.

            Quarto decipit diabolus dissuadendo malum, ut ad peius reducat, sicut quando suadet temperantiam in victu et somno, ut quis incidat in indiscretam abstinentiam et amentiam, et profecto ex quo dicitur: mille artifex habet mille mons nocendi. Unde Bernardus in meditationibus: Diabolum, quem ut incorporeum videre non possum, ideo minus caveo. Et infra: Laqueos paravit in auro et argento et in personarum pulchritudine, et in omnibus illis, quibus abutimur, cum illis male delectamur, immediate illaqueamur, nec solum paravit laqueum, sed et viscum. Viscus est amor possessionis, affectus cogitationis, cupiditas honoris et voluptas carnis, quibus anima inviscatur et irretitur, ne penna contemplationis supernae Hierusalem discurrere possit. Sagittae diaboli sunt ira, gula, luxuria etc., quibus anima vulneratur, sicut corpus ferro sauciatur, et quis est, qui eius iacula ignea possit exstinguere. Et Leo papa in sermone: Non desinit hostis antiquus deceptionum laqueos undique praetendere, novit, cui adhibeat aestus cupiditatis, cui gulae illecebras ingerat, cui apponat incitamentum luxuriae, cui infundat virus invidiae, novit, quem moerore concutiat, omnium discutit consuetudines, ventilat curas, scrutatur affectus, et ibi quaerit causas nocendi, ubi quem viderit studiosius occupari. Haec ille. Et ideo nulla persona in hac vita est secura, nullus locus, nullus ordo, nullum tempus, nulla aetas. Unde idem Bernardus: Nusquam est securitas, fratres mei, neque in caelo, neque in Paradiso, multo minus in mundo. In caelo enim cecidit angelus sub praesentia deitatis. Adam in Paradiso in loco voluptatis. Iudas in mundo in schola Salvatoris. Idem: Si enim oculis videremus, ad quantam malitiam nos movet, mirum esset toti mundo, quod vix salvaretur unus homo. Nam ex angelica natura astute aggreditur, et ex longa malitiae experientia cito fallit. Magnam namque accepit a Deo potestatem, ut quandoque corporaliter affligat, sicut videmus in obsessis, quandoque sanguinem ad malitiam incitando, quandoque mirabiles imaginationes imprimendo. Diabolus enim non est immissor malarum cogitationum, sed est incensor, licet absolute nesciat hominum cogitationes, tamen opinatur. Tum ex cordis motione. Tum etiam ex phantasmatum formatione in cerebro, et illas aut ignit, aut debilitat, si suspicatur bonum fore. Necesse igitur est omnibus nobis, ut clamemus ad Dominum dicentes: De ore leonis libera me, et a cornibus unicornium animam meam.

            Tertius spiritus est angelicus, de quo ad Heb. I.: Omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos, qui hereditatem capiunt salutis. Qui quidem in se habent puritatem et simplicitatem, ad Deum habent conformem voluntatem, ad nos vero magnam charitatem videntes tam fragiles nos contra tam fortes hostes et astutos pugnando non sufficere, ex divina ordinatione custodiunt nos semper iuxta illud Ps.: Angelis suis Deus mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis, ideo nunc hostes repellunt, nunc informant, nunc orationes nostras ad Deum perferunt. Bernardus: Discurrunt (?) angeli inter nos et Deum fidelissime portantes nostros gemitus ad Deum et gratiam fidelissime reportantes. Et Beatus Hieronymus ait: Perferunt angeli cogitationes et desideria in conspectu Dei. Apoc. VIII.: Ascendit fumus aromatum de manu angeli in conspectu Domini. Quid est fumus aromatum, nisi orationes et desideria electorum, quae ipsi repraesentant Deo efficacius, quam dicta sunt, sicut advocatus efficacius prosequitur materiam a simplici homine auditam. Unde Iob XXXIII. dicitur: Si fuerit pro eo angelus loquens, miserebitur eius. Et Zachariae I. dixit angelus: Usque quo, Domine, non misereberis Hierusalem et urbium Iuda, quibus iratus es. Si enim angeli post Deum nos non adiuvarent, nullus nostrum adultorum salvari posset, quare dicit Beatus Hieronymus: Neque tuta esse posset humana infirmitas inter tot et tantas hostis illius insidias, nisi sanctorum angelorum muniretur praesidio. Magnas ergo agamus gratias Deo, qui tam fortissimis caeli militibus vitam nostram munivit, et angelis ipsis devote serviamus, qui pro nobis die ac nocte libenter serviunt.

            Quartus spiritus est divinus, scilicet Pater et Filius et Spiritus Sanctus in una essentia, de quo Ioh. IV.: Spiritus est Deus. Est enim iste spiritus suavis, bonus, misericors, et omnis bonitatis et dulcedinis fons et origo, qui aliquando nobis providet mediantibus angelis, quandoque immediate per suam gratiam, et numquam cessat homines adiuvare, etiam suos inimicos, quare ut dicit Gregorius: Omnia in nihilum tenderent, nisi manus Dei sustentaret. Cui singuli nostrum dicant: Spiritus tuus bonus deducet me in terram, id est: in viam salutis, et inde in locum felicitatis.

            Secundum salutis documentum notemus ex thematis verbis boni spiritus Dei operationem, cum dicitur: Deducet me. Beatitudo enim est quid supernaturale bonum, ad quam homo ordinatur, sed ex naturalibus pervenire non potest, nisi deducatur a Deo, conditore naturae. Cuius quidem spiritus operationes salutares licet sint multae, tamen eminentius in Beato duce Emerico relucent hae tres, scilicet:

·        Primo mentem ipsius dulcoravit.

·        Secundo mentem ipsius elevavit.

·        Tertio ipsum in bono conservavit.

Primo dixi, quod spiritus bonus Domini mentem Beati Emerici dulcoravit. Natura enim spiritus divini est, quod ex toto corde sibi servientibus quandam spiritualem dulcedinem infundat, iuxta illud Ps.: Quam magna multitudo dulcedinis tuae, quam abscondisti timentibus te. Notanter dicit: abscondisti, quare secundum Bernardum: Delicata est divina consolatio, et non dabitur admittentibus alienam, nec invenietur in terra suaviter viventium. De hac dulcedine dicitur Sap. XII.: O quam bonus et suavis est spiritus tuus, Domine. Certe bonus et suavis, qui facit terrena desipere, voluptates abicere, poenitentiam eligere. Hinc Gregorius: Suave est esse in rebus humanis, sed eis tantum, qui spiritualia non gustant. Gustato namque spiritu desipit omnis caro. Hanc profecto dulcedinem spiritus imbiberat iste Beatus dux Emericus a pueritia, ideo abhorrebat delicias et mundi pompas, sed die ac nocte intendebat suavi orationi.

Unde legitur de eo, quod Beatus Emericus modico contentus sopore per singulas noctes cunctis se in lectis collocantibus et ut regiam decet sobolem duobus candelabris ante se lucentibus in psalmis Deo decantandis invigilabat. Et in uniuscuiusque psalmi fine veniam cum cordis contritione a Deo postulabat. Quod pater eius caute per rimam parietis saepe prospiciebat, nulli tamen suorum manifestare volebat. O quanta suavitate tenebatur, o quanta dulcedine replebatur, cui omnia terrena desipiebant.

            Secunda operatio spiritus Domini in Beato Emerico est, quod mentem ipsius supra se elevavit, ut praeteritorum, praesentium et futurorum certam cognitionem haberet. Nam secundum Nicolaum de Lyra in prologo super Psalterium elevatio talis mentis sive cognitio fit secundum [quattuor] gradus.

            Primus gradus est, cum alicui revelatur aliqua visio et cum hoc eius intelligentia, sicut Hieremias c. I. vidit ollam succensam, cuius facies erat a facie aquilonis, et intellexit per hoc designari exercitum Babylonis venturum ad comburendum Hierusalem. Unde nec pharao, nec rex Balthasar, nec Cayphas habuerunt mentem elevatam Licet enim pharao in somnis vidit septem spicas ex uno calamo procedentes, similiter septem boves pingues et septem macilentos, qui superaverunt pingues, ut habetur Gen. XLI. Et Balthasar in vigilia vidit manum scribentem in pariete: Mane thetel phares, Dan. V. Quia non habuerunt intelligentiam. Sed Ioseph et Daniel, qui intellexerunt. Ideo dicitur Dan. X.: Intelligentia opus est in visione. Eadem ratione Cayphas Ioh. XI., qui dicebat: Expedit vobis, ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat. Intendebat enim solum dare consilium, quod innocens Christus magis deberet mori, quam Romani tollerent locum et gentem. Propter hoc non fuit propheta proprie loquendo, sicut asina Balaam non fuit animal rationale, quamvis per linguam eius fuerit prolatum verbum rationale, angelo ipsius linguam movente, absque tamen cognitione asinae. Sic et Cayphas a Spiritusancto dicebat, non tamen sicut Spiritus Sanctus flagitabat, ipse intelligebat.

            Secundus gradus elevationis mentis sive revelationis est, quando non fit aliqua visio vel apparitio, sed auditur vox instruens de aliquo supernaturaliter, sicut I. Regum III.: Samuel audivit vocem Domini loquentis, nec tamen vidit aliquam effigiem sibi apparentem. Quod patet ex hoc, quia credidit, quod Hely sacerdos loqueretur ei, et iste gradus elevationis mentis est excellentior, quam primus, quare vocibus quis certificatur magis, quam figuris tantum.

            Tertius gradus elevationis mentis est, quando non solum auditur vox instruens, sed etiam cum hoc persona aliqua loquens. Et iste gradus revelationis est excellentior praedictis duobus gradibus, qui variatur tripliciter, quare persona apparens aliquando est homo sanctus, sicut II. Mach. XV. habetur, quod Onias iam defunctus apparuit Iudae Machabeo dicens ei de Hieremia propheta similiter apparente: Hic est, qui multum orat pro populo et universa civitate sancta Hierusalem. Aliquando qui apparet, est angelus, sicut communiter fuit in Veteri et Novo Testamento Lu. I. Beatae Virgini Gabriel. Aliquando qui apparet, est effigies repraesentans ipsum Deum, sicut Esa. VI. dicitur: Vidi Dominum sedentem super solium excelsum. Et infra: Audivi vocem dicentis mihi: Quem mittam, et quis ibit pro nobis? Et dixi: Ecce ego, mitte me. Et iste gradus revelationis est excellentior aliis duobus praedictis.

Hunc revelationis gradum habuit Beatus Emericus, de quo legitur, quod dum nocte quadam orationis causa secreto uno tantum contentus famulo antiquissimam, quae in civitate Wesprimiense ad honorem Sancti Georgii fabricata est, intraret ecclesiam, ibique orationi vacans quid acceptabilius Deo offerret, penes se tractaret, subito lumen cum ingenti claritate totum ecclesiae circumfulsit aedificium, in quo vox divina de supernis sic intonuit: „Praeclara est virginitas, virginitatem a te mentis et corporis exigo, hanc offer, in hoc praesta proposito.” Ille autem non in se praesumens, sed ad gratiam tamquam ad veram medicinam confugiens ait: „Domine Deus, universitatis inspector et humanae imbecillitatis adiutor, qui aufers spiritum principum, et terribilis es apud reges terrae, beneplacitum in me perfice, et noxios motus, qui contra animam militant, rore misericordiae tuae exstingue.” Tandem ministro, qui huic et aliis divinis mysteriis aderat, ne cuiquam rem huiusmodi usque ad obitum aperiret, obsecrando interdicebat. Qui tandem ex paterna dispositione virginem regiam desponsavit, cum qua in virginitate vivens carnem suam ieiuniis macarabat et animam oratione reficiebat, ne carnis titillatio dominaretur. O miranda iuvenis continentia, qui fonte lacrimarum exstinxit amoris incendia.

Quartus quoque gradus elevationis mentis sive revelationis est, quando sine apparitione alicuius signi vel figurae sensibilis capitur veritas de occultis per divinam revelationem, et iste gradus revelationis est excellentior praedictis. Sicut ille diceretur melioris ingenii, qui sine similitudinum manuductione ad capiendam veritatem instrueretur. Et in isto gradu Spiritus Sanctus aliquando elevat mentem alicuius de praesenti tantum, et non de futuro, nec de praeterito. Sicut Actuum X. de nunciis Cornelii dixit Spiritus Sanctus Petro: Ecce viri tres quaerunt te. Et sic facta est revelatio de praesenti, non tamen de praeterita visione Cornelii, qui vidit angelum sibi dicentem: Mitte viros in Ioppen, et accersi Simonem, hic dicet tibi, quid te oporteat facere. Quam visionem Petrus postea cognovit per revelationem Cornelii. Similiter nec cognovit descensum Spiritussancti super Cornelium et eius amicos audientes verbum Dei, propter quod hoc videns Petrus fuit valde admiratus, quod non fuisset, si praecognovisset. Aliquando vero Spiritus Sanctus tangit mentem et elevat tantum de praeterito, sicut Moysi facta fuit revelatio creationis caeli et terrae, cum dixit: In principio creavit Deus caelum et terram. Aliquando autem Spiritus Sanctus elevat mentem alicuius tantum de futuro, sicut Gen. XXII.: Isaac benedicens filio suo Iacob cognovit ea, quae circa eum erunt futura, tamen ipsum praesentem non cognovit, quare credebat ipsum esse Esau, nec cognovit consilium Rebeccae praeteritum, quod dederat Iacob pro petitione benedictionis paternae. Aliquando autem Spiritus Sanctus elevat mentem de praesenti et futuro simul, sicut Gen. XLIX. Iacob, qui prae senectute videre non poterat Manassen et Effraym praesentes, per spiritum propheticum cognovit, propter quod cancellatis manibus dexteram super iuniorem posuit, quid esset futurum, utrique praedixit. Aliquando vero Spiritus Sanctus elevat mentem in cognitionem de praesenti, praeterito et futuro simul, sicut Lu. I. dicitur, quod Elizabeth ad salutationem Mariae repleta est Spiritusancto, et exclamavit et dixit: Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui. Ubi patet, quod cognovit Filium Dei esse in utero praesentialiter. Sequitur: Et beata, quae credidisti, scilicet angelo nuncianti, ubi patet, quod fuit illustrata de modo conceptionis praeterito. Similiter fuit edocta de futuro, ideo dixit: Perficientur in te, quae dicta sunt tibi a Domino. Spiritus Sanctus enim operatur in mentibus hominum, prout vult. Sic etiam elevaverat mentem Beati Emerici ducis.

Unde legitur de ipso, quod dum semel Beatus rex Stephanus ad ecclesiam Beati Martini, quam ipse in Sancto Monte Pannoniae inchoaverat, et egregia monachorum congregatione decoraverat, causa orationis una cum filio advenit, rex sciens pueri praecellens meritum, honorem, qui eum decuit, impendit filio, quare peracta processione filium prius salutandum praemisit, puer autem Emericus Spiritusancto repletus, prout ei revelaverat, secundum hoc fratribus oscula inaequaliter distribuit. Alii quidem unum, alii tria, alii quinque, postremo uni septem oscula multiplicavit, quam rem omnibus intuentibus pater admirabatur, et finita missa de hoc percunctatus a filio, cur inaequaliter fratribus oscula distribuit, qui singulorum merita coram patre pertractans, videlicet quanto temporis spatio in virtute continentiae perstitissent, et sub ea consideratione aliis plura, aliis pauciora, illi vero, cui septem multiplicavit, virginalem vitam perduxisse asseruit, quod hoc modo compertum est, ut patet in sermone praecedenti.

Tertio quoque spiritus bonus Domini Beatum Emericum in bono conservavit, sine quo nullus in bono opere perseverare potest, quare sicut necesse est creaturae, ut creetur a Domino, ita necesse est, ut conservetur in bono, ideo dicebat Salvator: Omnis plantatio, quam pater meus caelestis non plantavit, eradicabitur. Sed assistente grati a talia perficit opera, quae non posset ex natura. Augustinus: Sancti patres inspiratione divina fecerunt difficilia, quae quodammodo nobis videntur impossibilia. Et hoc est, quod dicit Apostolus Ro. VIII.: Similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram. Et I. Chor. XV.: Abundantius illis omnibus laboravi. Et subdit: Non ego, sed gratia Dei mecum. Ideo concludit Ps. di.: Misericordia eius subsequetur me, scilicet in bono inchoato ad perficiendum. Et Phil. I.: Qui coepit in vobis opus bonum, perficiet. Hinc Petr. ult.: Deus autem omnis gratiae, qui vocavit vos in aeternam gloriam suam in Christo Iesu modicum passos, ipse perficiet, confirmabit, solidabit quoque. Hoc spiritu confortatus Beatus Emericus supra fragilitatem humanae naturae inter delicias, divitias et honores in iuventute cum virgine sibi desponsata perseveravit in virginitate, humilitate et vitae austeritate ac devotionis sanctitate, in quibus per se permanere non potuisset.

Tertium salutis documentum ex thematis verbis declarandum est nostri spiritus quietatio, cum dicitur: Deducet in terram rectam, id est: in aeternam gloriam, quae dicitur terra viventium, nostra vero terra morientium. Ibi enim beati vivunt secundum rectitudinem rationis Deum super omnia diligendo, et proximos sicut seipsos. Nam in praesenti appetitus noster est ita famelicus, quod si totum mundum cum omnibus bonis haberet, satiari non posset, sed in terra viventium dicet illud Ps.: Satiabor, cum apparuerit gloria tua. Bernardus: Anima omnibus occupari potest, satiari autem non, nisi eo, ad cuius imaginem creata est. Et Beatus Augustinus de civitate Dei: Si homo illud summum bonum attingit, in illo omnia bona percipit. Nam illud solum est optimum et verum bonum, quod omnia bona praecellit, sine quo nulla natura subsistit, nulla doctrina instruit, nullus usus expedit, ibi omnia secura sunt, nulla bona deficiunt. Hoc bono spiritus Beati Emerici quietatus in terrem rectam deductus est, ut patet in visione Beati Eusebii Caesariensis Palaestinae, qui vidit animam Beati Emerici exsistens tunc in processione cum ingenti exsultatione ab angelis deduci in caelum, ubi quae postulat a Deo, impetrat, sicut patet de Conhardo Alemano, ut patet in legenda, quod ei veniam peccatorum miraculose impetravit. Rogemus igitur et nos, ut nobis etiam impetret spiritum bonum Domini, qui deducat in terram rectam viventium, ubi sine fine videbitur Pater, Filius et Spiritus Sanctus.