Osvaldus de Lasko: Biga salutis, De Sanctis

 

De Sancto Emerico confessore

Sermo CIV.

 

Cognovit eum in benedictionibus suis, conservavit illi misericordiam suam, et invenit gratiam coram oculis Domini. Ecci. XLIV.

 

Haec namque sacra verba bene conveniunt Beato Emerico duci, regis Ungariae filio, quem Dominus Deus cognovit, id est: approbavit in vitae sanctitate, quia cognitio Dei est ipsius approbatio, qui licet omnia sciat, iuxta illud Heb. IV.: Omnia nuda et aperta sunt oculis eius, tamen illa specialiter dicitur nosse, quae approbat, sicut quinque fatuis virginibus dicit: Amen dico vobis, nescio, id est: non approbo vos. Hunc vero virginem ducem cognovit in his tribus virtutibus, scilicet:

·        Primo in profunda humilitate.

·        Secundo in nitida castitate.

·        Tertio in placida sobrietate.

Primo dixi, quod Dominus Deus cognovit Beatum Emericum ducem in profunda humulitate, qui licet de sublimi progenie natus, quare regia stirpe genitus, semper tamen sui generis dignitatem in servitutem generosi regis Christi redegit adhuc in iuvenili aetate ipsum devote imitando, ut dicere possit illud Iob XXIII.: Vestigia eius secutus est pes meus in humilitatis scilicet via. Quae quidem humilitas specialiter habet tres gradus. Primus subicere se maiori vel praelato, et haec est magna. Secundus subicere se aequali, et ista est maior. Tertius subicere se minori amore Christi, et ista est maxima, iuxta illud Lu. XXII.: Qui maior est vestrum, fiat sicut minor. Hos quippe gradus humilitatis bene habuit Beatus Emericus. Ipse enim oboediebat Deo non solum in praeceptis, sed etiam in consiliis, deinde patri, ad cuius voluntatem matrimonium contraxit, licet in eo usque ad mortem virginitatem servavit. Insuper suo famulo amore Christi serviebat.

            Secundo denique Deus omnium ipsum cognovit in nitida castitate, quae consimiliter habet tres speciales gradus. Nam quidam servant castitatem coniugalem, et ista est magna, quare ei debetur fructus tricesimus. Quidam habent castitatem vidualem, et ista est maior, quare ei debetur fructus sexagesimus. Quidam habent castitatem virginalem, et ista est maxima, quare ei debetur fructus centesimus, Mat. XIII. Hanc habuit gloriosus dux Emericus.

            Tertio Dominus omnium cognovit Beatum Emericum in placida sobrietate, quae similiter tres habet gradus. Primus est in abundantia servare temperantiam, et ista est magna. Secundus in penuriis servare patientiam, et ista est maior. Tertius in abundantia servare inopiam, et ista est maxima, hanc revera habuit Beatus dux Emericus, qui licet esset regis filius, in omni rerum affluentia nutritus, militumque multitudine circumdatus, haec omnia tamquam vana contemnebat, ieiunabat, vigilabat, corpus suum castigabat, propterea Deus conservavit illi misericordiam suam, ut per humilitatem, castitatem et sobrietatem gratiam invenit coram oculis Domini, ne umquam per peccatum mortale separaretur ab eo, et ut merito dicatur de eo: Cognovit eum in benedictionibus etc. In quibus quidem verbis gloriosus dux Emericus a tribus specialiter commendatur, scilicet:

·        Primo a donorum Spiritussancti infusione, ibi: cognovit eum etc.

·        Secundo a donorum ipsorum conservatione, ibi: conservavit illi etc.

·        Tertio a Spiritussancti donorum manifestatione, ibi: et invenit gratiam etc.

Primo itaque Beatus dux Emericus ex praemissis thematis verbis commendatur a donorum Spiritussancti infusione, cum dicitur: in benedictionibus suis, nam Domini benedictio est gratiae seu donorum spiritualium largitio, quae secundum Magnum Albertum duplex est, scilicet gratis data et gratum faciens. Donum gratiae gratis datae est, per quod unus homo cooperatur alteri ad hoc, quod ad Deum reducatur, donum vero gratiae gratum facientis est, per quod homo inmediate Deo coniungitur, et dicitur gratia, quare supra facultatem et personae meritum, quod quidem donum gratum faciens est septiforme, prout enumerat Esa. c. XI. Primum donum sapientiae. Secundum donum intellectus. Tertium donum consilii. Quartum donum fortitudinis. Quintum donum scientiae. Sextum donum pietatis. Septimum donum timoris.

            Primum quidem donum Spiritussancti dicitur donum sapientiae, quod opponitur vitio luxuriae. Nam sapientia dicitur quasi sapida scientia, cui non sapit carnis delectatio, sed tantum Deus et Sacra Scriptura de Deo. Unde Hieronymus ait: Ama Sacram Scripturam, et vitia carnis non amabis. Est autem multiplex sapientia, sicut describit Iaco. suae epistulae III. c. Prima est terrena, quae consistit in congregatione divitiarum temporalium. Illi enim dicuntur sapientes in hoc mundo, qui sciunt per quascumque vias divitias congregare, de qua dicitur I. Chor. I.: Sapientia huius mundi stultitia est apud Deum. Nam Christi sapientia est contemnere mundum et blanditias ac minas. Secunda sapientia est animalis sive carnalis, quae consistit in degustatione delectationum carnalium, de qua Ro. VIII.: Prudentia carnis mors est. Tertia sapientia est diabolica, quae cocsistit in excogitatione malitiarum vel in oppressione paureum, de istis dicitur Hiere. IV.: Sapientes sunt, ut faciant mala, bene auetm facere nesciunt, hi enim sciunt alios decipere, verba sua componere, facta palliare, mentiri, furari vel latrocinari etc. Quarta sapientia est virtualis, quae est donum Dei, sive sapientia desursum descendens, de qua dicit Gregorius: Sapientia iustorum est vera diligere, falsa devitare, bona gratis exhibere, mala libenter tolerare, nullam ultionem quaerere. Quam quidem sapientiam Beatus Iacobus sic describit ca. III.: Quae autem sursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, suadibilis, bonis consentiens, plena misericordia, non iudicans, sine simulatione. Primus igitur actus huius doni est, quare hominem ducit ad custodiam castitatis in visu, auditu et tactu. Secundus eius actus est, quod pacificat hominem in propria conscientia ac cum aliis. Tertius eius actus est sapientiae, quod hominem efficit oboedientem et consentientem divinae inspirationi sive bonorum consilio. Quartus actus ipsius est, quod cor hominis replet misericordia et pietate. Quintus actus est, quod neminem temere iudicat, iuxta illud Mat. VII.: Nolite iudicare, et non iudicabimini. Ex quibus datur intelligi, quod impudici, contumaces, protervi et temerarie iudicantes non habent hoc Spiritussancti donum sapientiae. Sed quare Beatus dux Emericus erat castus, pacificus, bonis consentiens, pius etc., ideo hoc dono fuit illustratus.

            Sic enim legitur de eo, quod cum vetustissimam Beati Georgii martyris ecclesiam in Vesprimiensi civitate fundatam causa orationis intrasset, uno tantum contentus famulo, ubi in oratione quid Deo acceptius offerret, apud se tractabat, subito lumen totum ecclesiae aedificium cum ingenti claritate circumfulsit, de quo vox divina sic insonuit: Praeclara est mihi virginitas, virginitatem menits et corporis a te exigo, hanc offer, hoc persta proposito. Ille autem non in se praesumens, sed ad Dei gratiam tamquam ad venam misericordiae confugiens ait: Domine Deus, universitatis inspector et humanae imbecillitatis adiutor, qui aufers spiritum principum, terribilis apud reges terrae, beneplacitum tuum in me perfice, et noxios motus, qui contra animam militant, rore tuae misericordiae exstingue. Qui verbo divinae consolationis confortatus famulo suo, qui huic divino colloquio et aliis saepe aderat, interdixit, ne cuiquam usque ad sui obitum aperiret. Interea virgo generosa Beato Emerico desponsatur, ut ex utraque regali linea regia posteritas succederet. Ipse autem carnalem generationem, quae corruptibilis est, proposito virginitatis postponens ieiuniis corpus macerabat, animam vero pane verbi Dei saturabat, ne caro ei dominaretur, sicque intactam servavit virginitatem.

            O miranda huius iuvenis continentia! O praedicanda eius devotionis excellentia, qui fonte lacrimarum exstinxit carnis incendia, flammam portans in gremio non urebatur! Grande enim est et ultra naturam mortalem flammam adolescentiae facibus succensam animi virtute restringere, magnus igitur labor castitatis, sed profecto maius praemium, quare temporalis est eius pugna, sed remuneratio aeterna.

            Secundo denique Dominus omnium cognovit Beatum Emericum dono intellectus, quod opponit se vitio gulae, quae obnubilat intellectum, quem luxuria excaecat, donum itaque intellectus iuvat nostrum intellectum ad cognitionem divinorum, ad quam humanus intellectus naturaliter non potest attingere, scilicet quod Deus sit trinus in personis et unus in essentia, et quod ille Filius Dei altissimi sit incarnatus et passus etc., ideo dicit Salvator Mat. XI.: Confiteor tibi, Pater Domine caeli et terrae, quare abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Hinc dicit Vincentius in spe. mo. lib. I. par. IV. di. V., quod donum intellectus numquam subtrahitur ab his, qui sunt in charitate, quantumcumque sint idiotae, sed adest in illis, quae sunt ad salutem necessaria, quod quidem donum quattuor bona in homine operatur.

            Primo mentem hominis elevat ad cognitionem divinorum et intellectum Sacrae Scripturae, hoc dono doctores sancti illuminati declaraverunt nobis fidem catholicam, Ps.: Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam, et custodiam illam in toto corde meo. Hoc certe dono Sanctus Emericus illustratus consolabatur in divina dulcedine intantum ut desipiebat ei totus mundus.

            Secundo donum intellectus ducit hominem ad poenitentiam, dum enim peccator homo dono illuminatus incipit se intelligere, quid est, ubi est, quid agit, quo tendit, quem offendit, quanta bona omisit, quanta mala commisit contra infinitum bonum, qui est iustus ipsum pro illis puniturus, incipit flere, poenitere, confiteri etc. O Domine Deus, quam multi legunt Sacram Scripturam, audiunt sermonem, nec tamen intelligunt, quam brevis sit mundana delectatio, quam intolerabilis aeterna cruciatio, quam inaestimabilis beata iocundatio. Ideo dicit propheta: Intellectus bonus omnibus facientibus eum certe bonus, quare ex peccatore facit sanctum. Quis, quaeso, instigabat hunc angelicum iuvenem ad plangendum, ad carnem macerandum, ad se humiliandum? Revera hoc Spiritussancti donum.

            Tertio donum intellectus facit hominem supplicare Deo, cognoscens peccati foeditatem et sui fragilitatem, rogat Deum, ut iuvetur ab eo, sine quo nihil est sanctum, nihil validum. Sic Apostolus post suam conversionem supplicabat Deo Act. IX.: Ecce enim orat.

            Quarto hoc donum Spiritussancti facit intelligere miserias miserorum, ut cum est frigus, intelligit egenorum nuditatem, cum abundat victualibus, intelligit penuriam pauperum, de quibus Ps. ait: Beatus, qui intelligit super egenum et pauperem in die ma. li. eum do. Insuper intelligit Deo servientium utilitatem et eorundem virtutes, ideo eos honorat. Hoc donum intellectus habuit Beatus Emericus.

            De quo legitur, quod quodam tempore Beatus rex Stephanus ad ecclesiam Sancti Martini, quam ipse in Monte Sancto fundaverat, et egregia monachorum congregatione decoraverat, unacum filio suo Emerico causa orationis advenit, sed rex sciens pueri praecellens meritum, dum peracta processione fratres ad salutandum regem accessissent, ipse puerum praemisit, qui Spiritusancto repletus singulorum merita intelligens singulis inaequaliter oscula distribuit, uni quidem unum, alii tria, alii quinque, novissime uni septem oscula multiplicavit, quam rem beatus rex tacitus considerabat et admirabatur. Finita missa cur inaequaliter oscula distribuisset, inquisivit. Cui Beatus Emericus singulorum merita manifestans et secundum hanc considerationem oscula inaequaliter dedisse patrem edocuit. Cui vero septena oscula multiplicaverat, virginalem vitam duxisse asseruit. Cuius dicti veritas hoc modo comperta est: paucis enim diebus interpositis Beatus rex Stephanus duobus solummodo ministris adhibitis vigilias et orationes fratrum in dicto monasterio explorabat. Cumque expleto matutinali officio ceteris in lecto se collocantibus illi soli, quibus Beatus Emericus oscula dederat, divisi in ecclesiae secretioribus angulis in conspectu Dei vigilabant, cumque sanctus rex ad singulos accessisset eos salutando, singulis rupto silentio regiam maiestatem venrantibus novissime ad ad fratrem nomine Maurum veniens, quem septenis osculis Beatus Emericus commendaverat, nec blanditiis, nec comminationibus regiis responsionem ab eo potuit extorquere. Mane vero facto cum fratres ex more capitulum celebrarent, rex ipse affuit, ut animam fratris Mauri de humilitate tentaret, multa religioni contraria obiciens, cui Maurus nullam contradictionem fecit. Ex hoc beatus rex rata esse cognovit filii sui verba, ideo fratrem Maurum pontificali dignitate Quinqueecclesiis sublimavit.

            Tertio Deus omnium cognovit Beatum Emericum dono consilii, quod opponitur vitio irae. Nam ira agit praecipitanter et non cum consilio, ut deliberaret, quid sit agendum, et quid non, iuxta illud Iac. I.: Ira viri iustitiam Dei non operatur. Pro quo sciendum, quod est triplex consilium, scilicet humanum, evangelicum et divinum. Primum consilium est humanum, quod ad prudentem pertinet. Secundum est evangelicum, quod est melioris boni electio, nam bonum est coniugium, melior continentia, optima vero virginitas, de hac dicit Apostolus I. Cor. VII.: De virginibus praeceptum Domini non habeo, consilium autem do tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis. Et Salvator Math. XIX.: Qui potest capere, capiat. Consilium vero divinum est donum consilii, quod dat animae laetitiam spiritualem et pacificat cum Deo et proximo. Ratio est, quare Deus inhabitat talem animam, iuxta illud Proverb. VIII.: Ego sapientia habito in consiliis, et ideo dat perseverantiam in bono, sine isto autem Spiritussancti dono homo proponit, sed non perficit. Ps.: Cogitaverunt consilia, quae non potuerunt stabilire, magno igitur cordis affectu debet homo Spiritussancti donum peti a Deo, iuxta illud Tob. IV.: Omni tempore benedic Deum, et pete ab eo, ut vias tuas dirigat, et omnia consilia tua in ipso permaneant. Hoc quippe dono illuminatus Beatus Emericus in virginitate perseveravit cum coniuge sua.

            Quarto Dominus Deus cognovit Beatum Emericum dono fortitudinis, quod se opponit vitio accidiae, quod quidem quattuor bona operatur in homine. Primo excitat hominem ad bene agendum fortiter et sollicite operandum dicens illud Ps.: In Deo meo transgrediar murum, id est: omne, quod posset humanae infirmitati obviare. Econtrario qui non habent hoc donum Spiritussancti, de facili fatigantur in Dei servitio, de quibus Gregorius in mora.: Terreno – inquit – iudici tota die astare fortes sunt, et in servitio Dei unius horae spatio lassantur. Secundo hoc donum Dei non permittit animam molliri in prosperis. Tertio non permittit frangi in adversis. Quarto dat victoriam contra vitia, carnem, mundum et diabolum, sine hoc Spiritussancti dono nullus triumphare potest de illis. Beatus enim Emericus hoc dono triumphavit de suis meritis.

            Sic namque legitur de eo, quod fuit rigidus quo ad se, sed pius ad alios. Nam inter multa fercula regalia solo pane quandoque contentabatur, lecti quoque mollitiem abhorrebat, et licet desuper regium ferret amictum, tamen intus cilicium portabat, ac aliis quiescentibus in orationibus et psalmis cum Christo ipse vigilabat.

            O iuvenis angelice, o virgo coniugate, o flos et gloria gentis Hungaricae, quam fortis exstitisti in bello spirituali, et quis nunc est de principibus tuae gentis, qui in illis velit imitari, sed et quis reperitur etiam inter populares homines, qui tanta fulciretur spiritus fortitudine, certe cecidit corona capitis nostri, ecce una die inchoamus bonum, et alia die desistimus.

            Quinto pius Deus cognovit ipsum Beatum Emericum donum scientiae, quod se opponit vitio avaritiae, quare res temporales facit scire, quam viles sint, et bona aeterna quam sint pretiosa. Hinc Augustinus super I. Cor. XII. ait: Scientia est lumen dirigens hominem in usu temporalium. Differunt autem donum sapientiae et scientiae, quare donum sapientiae ducit hominem ad cognitionem divinorum, sed donum scientiae ad cognitionem humanorum. Hoc enim scientiae donum quattuor generat in homine. Primo docet veraciter, quid credere debeat, et quid non, quare dicit Sanctus Thomas II. II. q. IX. ar. III., quod homo naturali lumine non potest attingere ad cognitionem divinorum, sed necesse est, ut iuvetur a Spiritusancto per donum scientiae. Secundo docet hoc donum scire, quae sunt vera bona, et quae sunt vera mala, et quae sunt agenda, et quae vitanda, ideo facit vitare superbiam sciens, quod est vanitas, avaritiam sciens, quod est iniquitas, luxuriam sciens, quod momentaneum est, quod delectat, sed aeternum, quod cruciat. Tertio hoc donum docet hominem bene conversari. Dicit enim Magister in III. dist. XXXIX., quod per donum scientiae bene scimus conversari in medio pravae et perversae nationis. Quarto hoc donum docet debitam temporalium administrationem. Unde dicit Augustinus, quod actio, qua bene utimur rebus temporalibus, dono scientiae deputatur. Ratio est, quare creaturae sunt, pro quibus homo occasionaliter avertitur a Deo, iuxta illud Sap. XIV.: Creaturae sunt in muscipulam pedibus insipientium.

            Sexto Deus omnium cognovit Beatum Emericum dono pietatis, quod opponitur vitio invidiae, verumtamen triplex pietas in eloquio sancto reperitur. Una est naturalis, qua quis naturali inclinatione compatitur miseriis aliorum, et illis subvenit, quantum potest, et hoc non est hoc Spiritussancti donum, de quo loquimur, quare etiam infideles talia exercent opera.

Secunda pietas est virtualis, prout est virtus politica pertinens ad iustitiam, ad quam pertinet parentibus et consanguineis exhibere pietatem. Hanc pietatem habuit Beatus Emericus, quare pater eius, rex Stephanus scripserat de hoc sibi legem, in qua primo continebatur de fidei catholicae observantia. Secundo de moribus, qualiter se habeat. Tertio de reverentia personis ecclesiasticis exhibenda. Quarto de dilectione principum. Quinto de susceptione pauperum et eorundem sustentatione. Sexto de defensione iustitiae in regno.

Tertia pietas est gratuita, quae reddit hominem Deo gratum, quae quidem pietas ut dicit Sanctus Thomas in III. di. XXXIV. ar. V., est donum Spiritussancti, quod movet ad relevandas miserias proximorum ex aliquo respectu divino, inquantum scilicet sunt filii Dei vel imagine Dei insigniti, quae quattuor facit in homine. Primo facit Deum revereri et obsequi ei absque spe mercedis in praesenti vel in futuro, ita quod si numquam esset extremum iudicium, inferni supplicium et caeli gaudium, Deo tamen propter suam bonitatem vellet servire eius praecepta implendo. Secundo facit sacramenta revereri et verba divina devote audire. Tertio facit parentibus oboedire et eisdem devote servire non moti naturali, sed amore divino. Cuius signum est, quod si tales molestentur a parentibus, nihilominus servire non desistunt. Quarto pietas facit hominem omnibus misereri constitutis in miseriis, sive corporalibus, sive spiritualibus. Hinc I. Timoth. IV.: Pietas ad omnia utilis est promissionem habens vitae, quae nunc est, et futurae. Ubi glo. ait: Omnis summa Christianae religionis in misericordia et pietate consistit.

Hoc quippe dono illuminatus fuerat Beatus Emericus, de quo legitur, quod modico contentus sopore per singulas noctes cunctis se in lectis collocantibus ut regiam decet sobolem, duabus candelis ante se lucentibus in psalmis Deo decantandis invigilabat, et in uniuscuiusque psalmi fine veniam a Deo cum cordis contritione postulabat. Quod pater eius caute per rimam parietis prospiciebat, nulli tamen suorum manifestabat, sed gaudens de atnta filii sui sanctitate Deo gratias agebat dicens illud Gen. XXVII.: Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus Deus meus.

Septimo Deus omnium cognovit Beatum Emericum dono timoris, quod se opponit vitio superbiae. Nam superbus est praesumptuosus, humilis vero timoratus, de hoc timore Ps.: Initium sapientiae timor Domini. Idem: Timor Domini sanctus permanet in saeculum saeculi.

Secundo Beatus Emericus ex praemissis thematis verbis commendatur a donorum Spiritussancti conservatione, cum dicitur: Conservavit illi misericordiam suam. Nam multis dantur a Deo praedicta Spiritussancti dona, sed pauci perseverant in illis. Unde Bernardus ait: Multis datur gratia convertendi, sed paucis gratia perseverandi. Beatus vero Emericus multiformis gratiae donis a Deo dotatus in brevi explevit tempora multa, quare in iuventute, antequam temporali coronaretur corona, aeterna coronatus est, iuxta illud Sap. IV.: Raptus est, ne malitia mutaret sensum eius, aut fictio malitiae deciperet animam eius. Est autem sciendum, quod quattuor virtutibus conservantur divina dona, scilicet:

·        Primo humilitate.

·        Secundo puritate.

·        Tertio discretionis aequitate.

·        Quarto timoris virtute.

Primo dixi, quod Spiritussancti dona conservantur humilitate. Unde Gregorius: Humilitas – inquit – est custos omnium virtutum et conservatrix earum. Hinc Esa. LXVI. dicitur: Super quem requiescet spiritus meus, nisi super humilem et quietum et trementem sermones meos. Et Bernardus: Humilitas – ait – est caput omnium virtutum, et obtinet principatum, et prima ceterarum tamquam ipsarum conservatrix. Nam sicut videmus ad sensum, quod ignis sub cinere conservatur, sic ignis Spiritussancti sub cinere humilitatis. O Domine Deus, o Christe pie, respice de solio maiestatis tuae, et vide, quam pauci sunt tui veri imitatores in humilitate, sed paene omnes in pretiosis vestimentis et gemmis ornatis volunt te quaerere, et non in cinere et luto humilitatis, qui tamen invenire nequibunt, quare dicit Bernardus: Qui Christum non quaesierit in sceno (?foeno?), ipsum non inveniet in caelo.

            Secundo donum Spiritussancti conservatur per virtutem puritatis. Nam sicut in vase puro pretiosus liquor reponitur, sic donum Spiritussancti, quod est pretiosissimum, in corde puro conservatur. Sap. I.: In malivolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis.

            Tertio donum Spiritussancti conservatur per discretionis aequitate. Unde Bernardus: Non habet – inquit – callidus hostis machinamentum efficacius ad tollendam de corde hominis Dei dilectionem, quam si efficere potest, ut in ea incaute et sine ratione ambuletur. Ideo dicitur I. Cor. X.: Qui se existimat stare, videat, ne cadat.

            Quarto donum Spiritussancti conservatur per timoris virtutem, quare dicit Hieronymus: Nulla res nos ab omni peccato sic servat immunes, sicut timor Domini et timor supplicii. Vere has praedictas virtutes, puta: humilitatem, puritatem, discretionem et timorem habuit Sanctus Emericus. Cogitabat enim mundialis vitae brevitatem, supplicii aeternitatem, praesertim Dei bonitatem, ideo optime conservavit Spiritussancti dona Dominus Deus ex sua misericordia.

            Tertio Beatus Emericus commendatur ex praemissis thematis verbis a donorum Spiritussancti manifestatione, cum dicitur: Et invenit gratiam coram oculis Domini. Manifestavit autem Deus in ipso dona Spiritussancti tempore mortis et post mortem.

            Primo inquam tempore suae mortis, quare pater eius, Beatus rex Stephanus convocatis regni Hungariae baronibus a singulis sacramentum exegit, ut post se regnaturum praeficerent, ac diademate ipsum insignirent. Sed Dominus Deus suum dilectum confessorem prius voluit corona gloriae coronare, quam temporali, ideo octo annis ante patris obitum migravit in caelum coronandus, quod sic manifestatum est: Nam eadem hora Sanctus Eusebius, Caesareae Palaestinae metropolitanus cum in processione unacum clero et populo incederet, sonum angelicae dulcedinis in excelso audivit, de quo caelum et terra resonabat, apertisque oculis cordis vidit animam Beati Emerici, filii regis Hungariae inaestimabili gloria duci in caelum. Cumque Sanctus Eusebius de hoc stuperet, audivit protinus de caelo vocem dicentem: Sic honorabitur, qui Deo in munditia servierit. Ipsa quoque visio et melodiae dulcedo cuidam archidiacono per orationem Sancti Eusebii revelata est.

            Secundo Dominus manifestavit in Beato Emerico dona Spiritussancti post mortem, nam tot et tantis signis coruscavit tricesimus dies sui obitus, ut omnibus in Regia Urbe Albensi morantibus non dies moeroris, sed gaudii esset, sed et patrem de filii sui morte amaricatum laetum efficeret. Unde de multis ipsius miraculis unum insigne referamus. Nam in Theutonia fuit quidam sceleratissimus nomine Korardus, qui compunctus, cum de enormibus peccatis absolutionem habere nequiret, tristis accessit ad Christi vicarium, qui eundem ob scelerum enormitatem lorica induit, ac duabus catenis circumcinxit. Deinde peccata sua in charta conscripta sigilloque proprio consignata eidem tradidit dicens: Vade, et sanctorum visita reliquias, et ubi Dominus sua tecum ostenderit magnalia, ibi dissolventur catenae cum lorica, et delebuntur scripta de charta hac, et aperietur sigillum hoc. Qui post multa sanctorum perlustrata loca venit Hierosolymam, credens ibi remissionem habere, ubi sanguis Christi pro redemptione est effusus. Sed Deus volens honorare hunc Beatum Emericum, ibi noluit illi sua ostendere mirabilia. Audiens igitur ille celebrem Sancti Stephani sanctitatem, venit novissime in Hungariam ad sepulchrum eiusdem, qui ibi lacrimis ex devotione perfusus voto se ex fiducia magna astrinxit dicens: Hinc non recedam, donec sciam, quanti meriti sis apud Deum. Quem mox sopor oppressit, et ecce ei astitit Beatus Stephanus dicens: Scias, quod merita mea tibi non suppetunt, sed vade ad tumulum filii mei, qui servivit Deo in virginitate, et est tanti meriti apud Deum, quod ipse tibi sufficere poterit. Qui expergefactus statim consurgens laetus ivit in eadem ecclesia ad tumbam Beati Emerici, et supplex coepit ipsum invocare. Mirabilis Deus in sanctis suis, ecce cunctis audientibus cum grandi sonitu ceciderunt catenae, et lorica dispersa est per ecclesiae pavimentum. Ad cuius sonitum omnes accurrunt, et vident Dei magnalia. Sigillum etiam summi pontificis fractum intuentur. Sed neque vestigia litterarum apparent in charta. Super quo praepositus ecclesiae una cum canonicis ac clero ac populo glorificavit Deum, qui sic cognovit et sublimavit Beatum Emericum, conservans illi suam misericordiam.

            Per cuius merita gloriosa et nobis concedat hic gratiam et in futuro gloriam. Amen.