PELBARTUS DE THEMESWAR: POMERIUM DE SANCTIS

Pars Aestivalis

Sermo L

De Sancta Clara virgine sermo cum legenda

 

O quam pulchra est casta generatio cum claritate, immortalis enim est memoria illius. Sap. IIII.

 

 (A)      In quibus verbis miratur Sapiens de puchritudine castitatis, quoniam est cum claritate, scilicet sapientiae verae coniuncta. Haec autem verba optime conveniunt beatae virgini Clarae.

·        Primo quidem ratione nominis, quare ipsa nominata est Clara. Clarum autem dicitur a caelo eo, quod splendeat, ut ait Catholicon. Sic haec beata virgo fuit clara, id est: splendens caelesti conversatione et vitae sanctitate, ut dicere possit illud Phili. III.: Nostra conversatio est in caelis.

·        Secundo conveniunt sibi haec verba ratione virtutis, quare ipsa fuit virgo mente et corpore castissima, cum claritate sapientiae verae in cognitione Christi et dilectione plene illuminata, multas etiam virgines, tamquam filias in Christo ad sui scilicet imitationem in munditia et sanctitate verbo et exemplo genuit.

·        Tertio denique ipsa fuit immortali pulchritudine animae decorata, quam esse habet in Dei gratia in praesenti et gloria in futuro. Unde Franciscus Maro. docet, quod summa et omnis pulchritudo animae est a Dei gratia, quae tandem perficietur in gloria. Hanc autem habet Beata Clara. Unde de ea potest dici illud Apoc. XXI.: Claritas Dei illuminabit eam, et lucerna eius estAgnus[1], id est, Christus pro nobis in cruce immolatus, quem toto corde est imitata. Et hoc potest esse aliud thema pro sermone.

Merito ergo de Sancta Clara accipiuntur praedicta verba: O quam pulchra est casta generatio, id est: virginum multitudo cum claritate. Iuxta quae verba tria mysteria notabimus, secundum quod de tribus commendatur:

·        Primum de miro decore castitatis ibi: O quam pulchra est casta generatio.

·        Secundum de merito praeclarae sanctitatis ibi: Cum claritate.

·        Tertium de praemio aeternae felicitatis ibi: immortalis est enim et cetera

(B)       Circa primum de mirabili decore castitatis, scilicet virginalis quaeritur, cur in Sacra Scriptura mirabilis reputatur pulchritudo castitatis. Ratio quaestionis, quare communis est castitas pueris rationis usum non habentibus et paganis, immo et brutis, ut patet de elephante, de turture et de multis, quae sine commixtione generantur, ut sunt apes secundum Ambrosium in Exa. Foenix quoque et carbas avis de arbore hiberna nascens secundum Albertum Magnum XXIII. De animalibus. Anguilla, quae marem non habet secundum Philosophum, et sic de aliis. Cur ergo castitas mirabilis et pro tam magno reputetur? Ad quod respondetur per conclusionem, quod sancta castitas, praecipue virginalis est virtus in hominibus mirabilis. Declaratur triplici ratione. Nam videmus, quod homines solent admirari praecipue tria, scilicet: quod rarum, quod magnum et quod pulchrum est. Et his modis virginitas est mirabilis.

·        Primo ratione raritatis.

·        Secundo ratione magnitudinis.

·        Tertio ratione pulchritudinis.

Primo ratione raritatis, quare valde rara est in hominibus virtus virginalis castitatis secundum gradum debitum. Pro quo notandum, quod triplex est gradus virginitatis secundum doctores.

Primus et infimus est solius carnis integritas, scilicet ab omni experimento venereae delectationis. Et haec <se> sola non est virtus meritoria, quare est naturalis dispositio corporis, quae invenitur etiam in pueris usu rationis carentibus et brutis, ut dictum est supra, immo est donum naturae, cum quo omnes nascuntur.

Secundus gradus est integritas carnis, cum proposito servandi eam ad temporis, et postea nubendi in sancto matrimonio. Et tales licet sint virgines corpore, non tamen mente perpetuae intentionis. Et ideo si interim, antequam nubant, decedant, aureolam virginitatis non habebunt, quare illa debetur proprie virginibus. Verumtamen tales habebunt quoddam gaudium accidentale de incorruptione carnis, sicut de quodam vestitu immaculato, sed non aureolam secundum Petrum Aureolum.

Tertius gradus est integritas carnis cum proposito scilicet perpetuae servandi incorruptionem carnis et mentis, quam prius numquam voluntarie amisit. Et haec dicitur proprie virginitas, cui debetur aureola in caelo. Unde Augustinus De bono virg. diffiniens dicit: Virginitas est in carne corruptibili perpetuae incorruptionis meditatio, id est: propositum firmum. Sed quoniam talis virginitas est valde rara in hominibus, propter concupiscentiam carnalem - unde Gregorius di. L. „Quia sanctitas tua” dicit, quod pauci inveniuntur sine carnali dilecto vel luxuria -, ideo castitas est mirabilis propter raritatem.

(C)       Secunda ratio magnitudinis, quare virginitas est donum magnum, et ideo virtus mirabilis. Unde dicit Cassianus libro Collationum: Maior virtus est castitatem tenere, quam daemones expellere. Nonne magnum foret, si ex homine fieret angelus, et sic virgines sunt homines et angeli terrestres. Hinc Augustinus: Quae maior gloria super terram, quam in carne corruptibili ducere vitam angelicam, et nunc in valle miseriae in carne sua tenere, quod alii non possunt, nisi post hanc vitam habere? De quo Matthaeus XXII.: In resurrectione neque nubent, neque nubentur, sed sunt sicut angeli Dei in caelo. Ad idem Hieronymus Sermo de assumptione: Profecto in carne praeter carnem vivere non terrena vita est, sed caelestis. Unde in carne angelicam gloriam acquirere maioris est meriti, quam habere. Esse enim angelum felicitatis est, esse vero virginem virtutis, dum hoc homo obtinere nititur viribus cum gratia, quod habet angelus ex natura. Utrumque tamen: et esse virginem et angelum divini muneris est officium, non humanum. Haec Hieronymus. Et sic propter magnitudinem mirabilis est.

Tertia ratio pulchritudinis. Mirantur namque homines rem pulcherrimam, sed virginitas et castitas reddit animam pulcherrimam in Christi gratia, et ipsi Deo ac angelis acceptissimam. Unde Ambrosius de virginibus dicit: Puchritudinem maiorem quis potest ex[is]timare virginitatis decore, quae amatur a rege, scilicet Christo, probatur a iudice? Hinc etiam Augustinus dicit: O fulgida virginitas, gemma virtutum, germana angelorum, lux animarum, lampas ecclesiarum! Sicut enim lampas illuminat habitaculum, et facit iocunda claritate luminosum, sic virginitas et castitas pro suo modo animam reddit claram et iocundum facit Deo habitaculum. Ps.: Tu autem in sancto, id est: mundo habitas, laus Israel, etc. Sed quid dicemus de carnalibus et luxuriosis hominibus, utique tales sunt deformes in anima, ut brutales, tenebrosi, ut daemones, foetidi et horrendi, tamquam stercore et luto foedati, in quibus non habitat Deus. Sap. I.: In malivolam animam non introibit spiritus sapientiae, nec habitat in corpore subdito peccatis, sed ibi habitat diabolus delectabiliter, tamquam serpens in sua foetida caverna. Unde super illud Job XI.: „Fortitudo eius in lumbis eius stringit caudam suam”, Lyra dicit, quod per ista significatur, quod diabolus in peccato luxuriae maxime delectatur, et eos, quos in luxuria irretit, ita fortiter tenet, quod non possunt faciliter evadere. Haec ille. Augustinus De conflict. vitiorum dicit: O quam parva luxuriae hora, per quam perditur vita aeterna, quia scilicet fugatur Christus ab anima, et incurritur poena sempiterna. Ad propositum Beata Clara bene pensavit in animo castitatis mirabilem decorem coram Deo, et ideo eam praeelegit.

(D)       Circa secundum de praeclaris meritis Beatae Clarae sit pro documento conclusionis, quod Beatae Clarae merita praeclara comprobantur ex sublimi eius sanctitatis gratia. Et ostenditur ex novem praerogativis gratiarum, quibus fulget.

Prima gratia oraculi divini et revelationis. Nam cum esset de genere nobili, et progenie tota militari, et civitate Assisii: mater eius, nomine Ortulana magnae devotionis et pietatis mulier partui iam vicina ante crucifixi imaginem orabat devote, ut eam de partus periculo salubriter expediret. Et ecce vocem audivit, dicentem sibi: „Ne paveas, mulier, quia quoddam lumen salva parturies, quod ipsum mundum clarius illustrabit.” Natam ergo infantulam in baptismo Claram vocavit.

Secunda gratia probatae conversationis scilicet in domo paterna. Nam tempestive coepit in tenera aetate clarere morum probitate. Extendebat enim manum ad pauperes, et proprio corpori delicata subtrahebat pro Christo cibaria, et pupillis mittebat, santcae orationis studium habebat amicum, sub vestibus pretiosis et mollibus cilicium gerebat absconditum, et sic caelibem vitam actitabat.

(E)       Sed quare debeat homo et maxime puella carnem aspere tractare ab adolescentia, ratio patet per illud Proverb. XXIX. c.: Qui delicate a pueritia sua nutrit servum, id est: carnem, postea sentiet eum contumacem, id est: rebellantem spiritui. Bernardus: Periclitatur castitas in deliciis. Quae enim in deliciis est vivens, mortua est, scilicet spiritualiter, I. Timotheus V. Ideo Gal. V. omnibus consulit Apostolus dicens: Mortificate membra – inquit - vestra, quae sunt super terram. Dicit: super terram, non sub terra, vel in terra, nam sub terra sunt membra hominis in morte, et ideo tunc non mortificantur, sed manent mortua. Item in terra est homo in senectute sua. Unde senex homo solet dicere: „Ego iam sum in terra”, eo quod a senectute modicum distat mori et sepeliri in terram, ut autem dicit Philosophus II. Physicorum, quod „modicum distat” nihil distare videtur. Non dicit ergo Apostolus „in terra”, quia in senectute non tam utile est membra mortificare, sed dicit „super terram”, id est: in iuvenili aetate, quando homo credit se plurimum distare a terrae sepultura propter vivacitatem iuvenilem. Tunc ergo mortificare membra est multum salubre et meritorium, ac ad castitatem servandam oportunum et utile. Unde Threni III.: Bonum est viro, cum portaverit iugum Domini ab adolescentia sua. Ad hoc exemplum videmus, quod prudens homo habens vinum, vel bladum, quod diu durare non potest, expendit, dum valet, ne postea totaliter corruptum nil valeat. Sic corpus nostrum exponi debet in Dei servitio, et poenitentiae operibus, antequam corrumpatur in senectute vel morte, et tunc nil valeat.

Tertia gratia votivae virginitatis, quia cum sui consanguinei vellent Claram nobiliter maritare, nullatenus acquievit, sed virginitatem voto sacrificavit Christo.

(F)       Quaeritur, qualiter debeat quis castitatem suam Christo sacrificare, ut illi placeat, et mereatur coronam. Ad hoc nota tres regulas secundum doctores.

Prima regula dicitur verae dilectionis, scilicet Dei, qua debet homo cavere omne peccatum mortale et bonis operibus occupari. Nam Gregorius dicit: Nec castitas est magna sine bono opere. Item Bernardus in epistula dicit: Castitas sine charitate lampas est sine oleo. Tolle oleum, lampas non lucet.Tolle charitatem, castitas Deo non placet.

Secunda regula dicitur propositum perpaetuae observationis, quod est formale in virginitate. Nam corrupta virginitate carnis ex proposito corona virginitatis numquam recuperatur. Hieronymus XXII. q. V. „Si Paulus”: Cum omnia possit Deus, suscitare non potest virginem post ruinam, quare hoc implicat contradictionem. Secus autem est, si sine voluntate, invita corrumpitur, quare si postea in perpetuo manet proposito, coronam meretur. Similiter, si sola voluntate perdidit, sed non carne, potest talis recuperare per poenitentiam secundum Thomam.

Tertia regula est sanctae intentionis, scilicet quod sit propter Deum et divinorum vacationem. I. Cor. VII.: Virgo cogitat,quae Domini sunt, ut sit sancta mente et corpore. Unde si quis facit hoc propter libertatem, ne subsit marito, aut verecundiam, aut sanitatem, vel ob quaecumque temporalia, non est virtus virginitatis. Item quaeritur, utrum prodest parentibus, quod filii servent virginitatem. Respondet Hieronymus XXXIII. q. V. c.: tunc salvabitur (id est: salvari merebitur) mulier, si illos genuerit filios, qui virgines permansuri sunt, si quod ipsa perdidit, acquirat in liberis, et damnum radicis et carnis (glossa: id est: corruptionem suae carnis) flore compenset et pomis. Haec ibi, et sic patet.

Quarta gratia saeculi contemptus et ingressus religionis. Nam audita fama Beati Francisci, et ad eius salubria hortamenta Christi amore accensa saeculum contempsit, et omnia ut stercus arbitrata religionis habitum suscepit relicta domo et consanguineis. Quam Beatus Franciscus coram altari beatae virginis Mariae de Portiuncula tonsam et habitu indutam sanctae religionis, scilicet ordinis Sanctae Clarae tandem ad ecclesiam Sancti Damiani moraturam misit. Haec est illa ecclesia, ubi Beatus Franciscus orans audierat vocem Crucifixi, dicens: „ Francisce, vade, repara domum meam!” Cumque eius consanguinei temptarent eam ab ordine revocare et extrahere nullatenus acquievit, nec a servitio Christi avelli potuit.

Quinta gratia: aedificationis. Nam ad eius sanctitatis exemplum multae virgines et viduae nobiles, illustres ducum ac regum filiae, spreto saeculo per totum mundum in variis coenobiis Christo servire coeperunt in sancta castitate, paupertate et omni sanctimonia religionis.

Sexta gratia: orationis et magnae devotionis, adeo, quod continue orans, et Christi passionem cogitans videbatur sibi semper suum Iesum tenere manibus, in cuius pedes osculantis lacrimae fluebant terram infundentes. Nocte autem quadam lacrimanti astitit in forma pueri nigri diabolus dicens: „Ne tantum plores, quoniam caeca fies!” Cui illa: „Caecus non erit, qui Deum videbit.” Ab oratione autem cum iocunditate redibat facie solito clarior, et verbis calidi pectoris sorores dulci ardore succendebantur. Mos erat ad matutinum omnes praevenire, et alias excitare pulsando campanas, et lampades accendere.

(G)       Unde virtute orationis multa fiebant per eam miracula, e quibus aliqua narremus. Unum est de daemonis incensione. Nam mulier quaedam quinque daemonia habens per eius orationem est liberata. Fatebantur autem in sui expulsione daemones, quod orationes Sanctae Clarae eos incenderent, et exire de vasculo possesso deturbarent.

Aliud est, quod Gregorius papa, eius sanctitatis famam audiens, ipsi per epistulam supplex factus saepe, quotiens emergebat aliqua difficultas, poscebat suffragium, et sentiebat auxilium.

Tertium est, quod civitatem Assisii sua liberavit oratione. Cum enim exercitus imperialis obsideret civitatem, Vitali capitaneo iurante verbis minacibus, quod non discederet, donec civitatem obtineret. Cumque terra vicina vastata et arboribus nudata iam periculum civitati immineret in proximo, Sancta Clara cum sororibus, cinere aspersae et cilicio exorarunt Deum, et totus dissolutus est exercitus.

Quartum est, quod sub Friderico imperatore depopulantes Saracaeni ecclesiam, velut examen apum, Assisium invaserunt, et ipsum claustrum virginum, scilicet Sancti Damiani influxerunt. Tunc Clara, cum esset infirma, ad hostium se poni iubet, et Eucharistam in casa argentea ante se locari, oransque cum lacrimis ait: „Custodi, Domine, precor, has famulas tuas, quas tuis amoribus innutrivi!” Ecce mox de Sacramento vox insonuit: „Ego vos semper custodiam.” At Clara: „Mi Domine, si placet, et hanc protege civitatem, quae nos pro tuo amore sustentat!” Et dominus ad eam: „Gravamina sustinebit, sed meo munere defendetur.” Nec mora statim gens illa pessima per muros, quos ascenderant, celeriter deturbati sunt, et exierunt, et sic liberati sunt.

Septima gratia rigidae observationis. Nam hoc stupendum est, quod calciamentorum penitus usum ignorabat, simplicique tunicula et vili mantello de rudi panno tecta. Omni tempore ieiunia continuabat, lecto sine pluma utebatur, cilicium de corio porci versa saetarum tonsura ad carnem secreto sub tunica ferebat. Nuda humus erat pro lecto, et durum lignum pro cervicali. Quadragesimam maiorem et etiam aliam, scilicet sancti Martini iocunde in pane et aqua tantum ieiuniabat, et tribus diebus in hebdomada, scilicet secunda, quarta et sexta feriis nil in illis quadragesimis sumebat in cibum. In quibus claret, quod virtus divina ipsam sustentabat, ut vivere posset tam paucis. Unde Beatus Franciscus tandem prohibuit illud trium dierum exitiale, scilicet ieiunium mandans, ut nullum diem pertranseat sine pastu panis.

(H)       Octava gratia virtuosae perfectionis. Fuit etiam in fundamento sanctae humilitatis tam firmata, ut servire libentius vellet, quam serviri. Unde officium abbatissae declinavit, sed coacta tandem per Beatum Franciscum suscipiens, tanto erat obsequio promptior, cultu despectior, quo praelationis specie videbatur altior. Nam plerumque sororum manibus aquam ipsa infundebat, et ad mensam sedentibus assistebat, et ipsa ministrabat. Infirmarum sedilia et sordidia quaeque lavabat, pedes famularum de foris revertentium ipsa abluebat et osculabatur. Item paupertatem adeo amavit, ut nil praeter Christum vellet, neque filias suas possidere quisquam permitteret, quas saepius hortabatur pauperi Christo et eius matri pauperculae conformari. Unde et religionem suam titulo paupertatis voluit intitulari. Cum autem papa Gregorius suaderet, ut propter eventus temporum et pericula saeculorum aliquas possessiones assentiret habere, quas et ipse papa offerebat, nullatenus acquievit. Ad quam papa: „Si votum - ait - formidas, nos te a voto absolvimus.” Respondit: „Pater Sancte, a peccatis absolvi volo, non a Christi sequela.” Item pietas ab infantia secum crevit. Nam hereditatem paternam, quae ad eam pervenit, distrahi fecit, et nil sibi de pretio reservans totum pauperibus erogavit. Item erat et patientissima in infirmitatibus, quibus iacuit annis multis, adeo, quod prae vultus hilaritate non sentire vel deridere videretur angustias corporales, seque erigi faciens in grabato filabat, et faciebat delicatissimas telas pro corporalibus, quae variis ecclesiis mittebat. Denique corpus Domini susceptura calidis primo lacrimis irrigabat, et accendens cum tremore non minus formidabat in Sacramento latentem, quam caelum terramque regentem. Exemplum tibi in his.

Nona gratia miraculosae choruscationis, ut aliqua referamus brevius. Unicus erat panis in claustro, et hora comedendi instante iussit illius dimidium fratribus mitti, aliud autem dimidium iuxta numerum quinquaginta dominarum dividi. Cumque dispensatrix diceret, quod tam modicum panis tot sectiones non reciperet, respondit: „Fac, filia, secure, quod dico!” Ecce autem illa incidente crevit divino miraculo inter manus frangentis parva illa materia, cuilibet de conventu sua portio copiosa. Item cum defecisset oleum, ipsa magistra lavat, et parat vasculum, quod mox oleo plenum e caelo datur.

(I)        Circa tertium principale de praemio aeterno sit pro conclusione, quod benignissimus Dominus Iesus et pia eius mater, Maria revelatione mira ostendit in Clara amasse castitatis collegia. Et sufficiat ostendere ex legenda.

Primo ex hoc, quod Claram, cum esset infirma in die nativitatis Domini, aliis ad matutinum euntibus suspirantem de hoc, quod ipsa non posset interesse divinis, mox visitavit Christus.

Secundo claret ex hoc, quod cum iam quadraginta annis Christo servierat, Beata Clara adeo infirmitate crescente, ut appropinquaret ad exitum, nulloque per decemseptem dies alimento suscepto fuit, a Christo tanta fortitudine vigorata, ut omnes ad se venientes in Christi servitio, scilicet casto confortaret. Ecce autem, quasi nocte media in vestibus albis turba virginum caelestium ingreditur, serta aurea in suis capitibus deferentes, inter quas una prae omnibus elegantior erat, et tanti splendoris, ut noctem in lucem diei converteret. Haec erat mater Domini, virgo Maria, quae procedens ad lectum Clarae amantissimeque super eam se inclinans, amplexum dulcissimum praestitit. Et ecce profertur a virginibus mirae pulchritudinis pallium, et Clarae corpus tegitur, et thalamus adornatur. Sicque anima illa sanctissima ad Christi Iesu caelestia feliciter migravit palatia, anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo tertio.

Tertio denique ex hoc, quod amorosus Iesus statim a die transitus Beatae Clarae coepit admirandis et multis virtutum operibus eam illustrare, caecis visum, claudis gressum, mortuis vitam dans, ac innumera miracula per illius merita faciens, quae longum foret enarrare.

Rogemus ergo ipsum Dominum Iesum, ut Beatae Clarae meritis det nobis gratiam in praesenti, et gloriam in futuro. Amen.

 



[1] 23.vers.